Gemmarum et lapidum historia(1609)–Anselmus Boetius de Boodt– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 12] [p. 12] [Cvi natura Deusque dedit cognoscere causas] CVi natura Deusque dedit cognoscere causas Et vires rerum, nonne vir hic sapiens? Quid iuuat aspicere & mirari tanta honorum Munera naturae, si nihil est aliud? Vidit at ignarus Gallus Aesopicus ille Gemmam, sed granum praetulit huic minimum: Indoctum vulgus occasum cernit & ortum, Non secus ac animal quod ratione caret. Doctus homo differt ab inerti, gemmaque gemmis, Et precium precio, quicquid & orbis habet. Haec nosti Doctor praeclare. Anselme Boeti, Quem medicum insignem Caesaris aula colit. Haec natura Deusque tibi cognoscere fecit, Vt possis aliis dicere dona Dei. Inter quae gemmas, preciosos atque lapillos Disseris, & laudes eruis arte suas. Sicque creatori rerum haec encomia pangis, Et soluis grates, & bene quemque doces. Gemma at gemmarum, & si quid preciosius illis Quid siet in mundo, non capit omnis homo. Ingenium & virtus, pietas, & notio rerum, Hae gemmae decorant plurimum honore virum. Dum gemmas Doctor laudas Anselme Boeti, Ostendis gemmas, vir preciose tuas. Georgivs Bartholdvs Pontanvs à Braitenberg, Metropol. Ecclesiae Pragensis Praepositus. Vorige Volgende