Ad Lectorem.
INter omnes, beneuole Lector, qui de lapidibus ac gemmis scripserunt, ac ad manus meas peruenerunt, nulli hactenus peculiari aliqua methodo vsi sunt. Nam alii secundum alphabeti
ordinem, vt Plinius; Albertus Magnus & Ludouicus Dulcis, alii promiscue vt Franciscus Kueus ac Andreas Baccius de iis tractarunt. Solus quod sciam Gesnerus in classes vel à similitudine vel nominibus rerum sumptas, gemmas & lapides discreuit. Quia vero Gesneri methodus propter varias causas quas hic recensere longum esset, mihi non placebat; à rarioribus & carioribus tractationem incipere, mihi gemmis ipsis dignius esse magisque conuenire videbatur. Itaque à Diaphanis, vt ab Adamante omnium gemmarum preciosissima, diaphana, nulloque colore praedita, exordium sumpsi: Deinde ab ea ad diaphanas colore praeditas, & viliores gradatim progressus sum. Ita tamen, vt quae eiusdem generis videbantur, licet dignitate multum inter se differrent, iisdem capitibus subiungerentur. Vt videre est post caput de Carbunculo, cui caeterae gemmae omnes rubra & diaphanae licet viles subsequuntur, vt Granatus, Amethistus, Hyacintus &c. Post rubinorum & rubrorum lapidum Historiam, sequitur Margarita dignitate tertia ab Adamante: licet proprie inter
lapides recenseri non deberet, quod potius mixtum osseum, quam petrosum sit. Sed sequutus sum hac in re vulgi sententiam; quod Margaritas inter gemmas numerat, ac plerunque Adamantibus & rubinis aliis gemmis exclusis, dum peculiare & regium aliquod opus ex gemmis concinnat; adiungit. Post Margaritas; sequuntur Ceruleae gemmae vt saphirus & Opalus qui aliquid cerulei habet. Has gemmas subsequuntur virides, flauae & semi diaphanae: tandem opacae ac praeciosiores primo, vt
Turcois & Cyaneus. Deinde quae fere ab animalibus desumuntur. Ita vt ab his paulatim ad ignobiliores lapides & saxa perueniatur. Qui tamen ordo vt verum fatear mihi ipsi conscripto iam opere non satisfecit. Existimabam enim illustrius esse methodo aliqua absoluta, quam manca de gemmis agere. Itaque cum non dubitarem quin in classes non minus lapides & gemmae redigi, quam animalia Herbae ac alia quaeuis possent: Tandem differentias quibus lapides vel gemmae à sese mutuo differunt diligenter obseruaui, (vt ex capitibus nonnullis huius libri notari potest) ac ex