ornaveram, cum, subitaneâ regis fugâ, haec ipsa benesicia in perniciem mihi verterentur. Sed his immorari nil attinet. Sufficiat, gravissima quaevis perpesso, jam aliam sedem esse quaerendam, ni caput ruinae subdere sanctissimaque quaevis officia deserere malim.
Sed et ante docendi munere functus fui, dum Brunovici degens, per integrum decennium vario disciplinarum genere vitam toleravi. Quin et plus semel in hâc ipsâ patriâ, cathedra Academica mihi in Jure, cum publico, tum privato, oblata fuit, quam tamen tunc temporis recusabam, Justitiae me potius quam Jurisscientiae antistitem praebens, cum per XV annos in supremis Hollandiae Curiis causarum patrocinium gererem.
Nec scribendo aut Jurisprudentiae aut elegantioribus litteris defui. In his quid praestiterim, hujus loci non est. De Jure Civili Romano, quod mihi semper dulcissimum studium fuit, Observationum librum unum conscripsi, anno 1805 Brunovici editum; festinanti tunc quidem calamo et in summâ librorum penuriâ, sed cujus adhucdum non poenitet. Cui et alterum addere cogitabam, sed repentinus in patriam reditus intercessit. Hoc qualecunque scriptum ne omnino nihil pro me attulisse videar, huic epistolae adjungere liceat.
At quid potissimum expetam nondum exposui. - Haud planè hospes in caeteris disciplinis, in Juris tamen prudentiâ semper mihi sedem constitui. Hanc ergo docendi munus in Konsberganâ Academiâ si mihi exopto, haud vereor, Vir spectatissime, ne nimis