Het gulden cabinet van de edel vry schilderconst(1662)–Cornelis de Bie– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ad Eundem. PIctorum laudes sonitu dum Musa refundis, Quos tenuere altos saecula nostra viros; Corpora sunt quorum mesto tumulata sepulcro, Splendidior quorum sydere lucet honos: Sume Chelijn, cantare juuat praeconia Pauli, Quem canit astrei turba novena Chori. Hunc Vltraiectum vidit grauitate Catonem, Atque Senatorem, delicium'que suum. Obstupuêre omnes, huius dum signa notabant Artis: nam visa est picta tabella loqui. Parrhasio maior, sumpsit Timantis honores, Et cum praeclaro Zeuxide compar erat. Hinc tremulo volitans super AEthera Fama volatu, Dispersum Pauli nomen ubi'que tulit. [pagina 132] [p. 132] Cuncta quis effari poterit? quis viuida mentis Munera diffuso promet ab ore sono? Quis plausus memoret, suum quibus jncola civem Vltraiectinus semper honore colit? Plurima restabat tibi gloria Paule, ferenda: Pallida sed nimium mors jnimica fuit. Vorige Volgende