Jn laudem honestissimi jngeniosissimique viri Cornely de Bie. Civitatis Lyranae notary, artiumque magistri, nec non poëtae dulcisoni poaemata sua in lucem proferentis.
CAstalidum cur turba gemit? cur tota querelis
Atria Parnaßi, fluminis jnstar eunt?
An quod Apollineos nulli lustrare Cothurnos.
Sit cura, & pereat Daphnide plenus ager?
Musa genas absterge precor: Nouus ecce Poëta,
Phoebo non impar limina vestra terit
Sponte venit, sapidam carpens de flore medullám
Et sugit gracilis mellea sicutApis
Dona petita diu vobis fert aurea, mille
Quae vates versu non potuêre suo:
Dona refert totus multum quêtis gaudeat orbis
Quêisque novum Pallas nomen ad astra vehat.
Audior: applaudunt Musae lacrymasque remittunt,
Flebilis & cessat fusus ob ore sonus.
Pegasidum clamant pariter juga sacra Sororum
Huc, huc Corneli Noster alumne veni.
Lilia prênde manu cingat tua tempora laurus
Quae dudum praeses cinctus Apollo fuit.
Tu Decus Aony, nostri tu gloria Montis
Calliope Natum quem putat esse suum.
Diva Minerva tuis labris dedit vbera lactis
Clara vt Pictorum pandere gesta queas.
Melliferae quamvis volucris modo nomina serues
Attamen excellens Carmine Phoebus eris.
Ergo age dulcis Apistua grata poaemata pande
Prodeat in lucem Suada quod optat opus
Hinc tibi surget honos, surget quoque gloria vatum