| |
| |
[Folio ***6v]
[fol. ***6v]
| |
In laudem Cornelii de Bie, Artium Magistri & Libri Aucthoris.
FLos, & amor vatum, cui Cynthius ipse canenti
Pocula castaliis plena ministrat aquis±
Gratulor: áònits addit te fama Poëtis:
Dignu es à totâ posteritate legi;
Ipsa tibi defert pindi de vertice laurum
Sertaque temporibus Calliopeia tuis.
Prisca nec invideo, miretur Roma Poëtas,
Miretur Vates Graecia docta suos.
Tempore Romanis cedis, non arte Poëtis.
Vatibus in multis quod fuit, unus habes.
Non negat hoc, quod pandis, opus: testatur, & illud
Me facit in laudes fortiter ire tuas.
Sive canis nixus Pictorum gesta cothurno,
Non nisi digna viris verba cothurnus habet.
Sive canis Divam, quae dat solatia moeftis,
Proveniunt animo carmina digna tuo.
Nam te mellifluae commendat gratia linguae,
Et rapitur scriptis Belgica tota tuis.
Scribis, quam pauper medio sit Dives in auro.
Inter opes dies sit nisi semper inops.
Quamque miser, vulgi quem fecit fama beatum,
Quam felix, quisquis sustinet esse miser
Fallitur ô quicumque sibi blanditur, & inter
Immensas felix esse videtur opes.
Crede mihi, mundo non est confidere tutum,
Eludit Dominos, destituitque suos.
Addit opes, cumulat titulos: post omnia vitam
Eripit, hoc pretium dona faventis habent.
Templa cruentavit Divorum caede sichaei
Pygmalion, auri captus amore fuit.
| |
[Folio ***7r]
[fol. ***7r]
| |
Perdidit Oecliden Eriphyle nupta maritum.
Hei mihi perfidiae causa monile fuit.
Munde levis, leviorque tuo, quo volveris, orbe,
Retia, queis nobis insidiaris, habes.
Quid mihi Pyramides? quid centum nixa columnis
Atria, & innumero limina trita pede?
Quid Pandioniae, quas sors miratur, Athenae?
Quid laus, forma, decus frontis & oris honor?
Quid gazae Croesi, quid celsa palatia Cyri?
Quamvis largus opum, semper egenus ero.
Dum victrix domitum septem de montibus orbem
Aspicit, è tanto culmine Roma cadit.
Omnia sunt fumus: fortunae quidquid in orbe
Subjacet alternas gaudet habere vices.
Exprimitur fortuna globo, variabilis illa est,
Mobilis, ut celeri vertitur orbe globus.
Haec regitur vento, ventoque movente movetur:
Hunc unum sequitur sors malefida ducem.
Hei mihijam ficto blanditur perfida vultu
Jam furit, & saevit, quae modo blanda fuit.
Saepius arrisit mendaci fronte Philipo,
Hic tamen Irus egens, qui Deus ante, fuit.
Dum se connubio Priameia Virgo beatam
Jactitat, en rigidi judicis ense perit.
Jus habet in sortem sapientia: caetera versat
Sors volucris, volucrem continet illa deam.
Quidlibet eveniat, nil non prudentia vincet
Qua durum superes, illa docebit, iter.
Nos agit & versat levitas: mutamur in horas
Nunc spes, nunc agitat pectora nostra metus.
Haec sunt consiliis, haec sunt pietate regenda;
Nunc divum monitus, & sacra verba refer.
Cur pietas odio est? miser ô quicumque recusat
Authoris monitus & documenta sequi.
| |
[Folio ***7v]
[fol. ***7v]
| |
Hoc, quod pandit opus, quae sint fugienda docebit.
Et quoque cur vanis non sit habenda fides.
ô Felix Vates! bona quam documenta dedisti?
Quodlibet ad munus carmina pondus habent.
An dea, quae primos nuper docuisse Poëtas
Fingitur. has vires, ingeniumque facit?
Sic est, illa tuum caelesti nectare pectus
Imbuit, & docuit numine digna loqui.
Laude tua semper, fameque superstite vires,
AEternoque tuo nomine clarus eris.
F. JACOBUS DE BACKER
Ord: Praed:
|
|