Faems weer-galm
(1670)–Cornelis de Bie– Auteursrechtvrij
[Folio **6v]
| |
Admodum Reverendo Amplissimoque Domino Domino Jacobo Hroznatae Crils Celeberrimae Tongerloensis Ecclesiae Ordinis Praemonstratensis
| |
[Folio **7r]
| |
haberi velint. Exiguas tamen spes habeo, si tales habeo: non enim stultorum fovere, sed tollere est animus, quod non parvum mihi timorem incutit odii, quod parere solet veritas, quae hoc facto. Patebit Clarissime, patebit inquam veritas in descriptione stultitiarum & vanitatum Mundi, in quibus Mortales se sapientes arrogantes, tanquam in sordium colluvie volutantes cernimus, quare vale illis dicto ad vere Sapientes confugere consultum mihi video, ex quibus operis mei qualiscumque Patronum, nactus si fuero, salva res est. Et cui melius amabo, ego me, meaque commisero, quam Tibi Praesul Amplissime? Ego inquam cui nomen Apis indidit? Tibi Cui Patriam Rosarum Vallis concessit, Cujus Insignia non nisi Rosae ac Lilia, veri candoris & benignitatis indicia? Hic mihi favoris ac amoris Tui mella legere si liceat, tutus ac felix sum satis: melleis enim tuis instructus favoribus, candidis verisque innixis auspeciis quaecumque stultorum obloquia sustinebo & ridebo intrepidus. Sed quid dico? Quid | |
[Folio **7v]
| |
tuta timeo? nulli sane obloqui erit animus qui Te & noverit & causae meae faventem conspexerit, vel hunc ego non stultum tantum sed inhumanum merito dixero. Ideoque Amplissime Domine, id parvum meum opus Amplitudinis tuae Dignitati non onerosum fore spero quod ex animo offerre ausus fum, praeter peculiare meum erga Te observantiae debitum & affectum, quod non solum excelsum animi tui Robur jure merito requirit sed Heroica plane Magnitudo suadet, quare huic operi meo, quod, ut hominum stultitiam depellat, Sapienti indiget Patrono, patrocinari ne detractesneque Te libelli titulus deterreat, qui nulla caligine candidam Dignitatem ac Amplitudinem Tuam obumbrabit, sed fulgoris ac claritatid adferet quam plurimum: Tuo enim adjutus Patrocinio omnibus, quod intendit, stultitiam auferet, cum Te omnes verae sapientiae Doctorem ac Patronum agnoscant, quid mirum Amplissime Praesul? dum in Liliis & Rosis virtutes, & dignitates Sapientiam & Prudentiam Vigilantiae Vestrae clarissime | |
[Folio **8r]
| |
intueri valeamus, & sic flore perennis erit Amplitudo vestra ut Rosa & Lilium inter Spinas electa, scilicet in ipso honoris fastigio curas gravissimas Monasterii & Status Brabantiae tanquam spinas amplectens, qui in Pastorem Primitivum electus es, & pro Praesule Tongerloano agnosceris, & coleris, quem Tongerloa in quantum seculare Dominium, pro Toparcha suo veneratur, sicut Monasterium pro Patre amplectitur munit & ornat. Per Lilium Candorem Animi, Excellentia vitae monstrat, per Rosam perfectionem spiritus, zelus vester indicat, zaelo zelatus ut rubra Rosa florens & vigens, in odore, imo quasi rubus in monte Sinai incensus & incombustus aßidue, Fondamenta tua in montibus Sanctis, Ga naar voetnoot* quasi plantatio Rosae in Jericho, sic in te latet cura monasterii virtutibus Rosarum florentis, & floribus triumphantis, quasi flos in diebus vernis, sic vigilantia animi, in Sanctitate religionis, quasi flores qui apparuerunt in terra nostra, sic apparent dignitates Amplitudinis; Rosnatus est, ut Ro- | |
[Folio **8v]
| |
sam nutriat, Rosa nata ut per Odorem, & rubrum colorem virtutem divini Amoris ostenderet, non veneri (ut Poëtae aiunt) consecrata sed potius castitati, sic flores tui florent ut Lilia & Rosae odorem castitatis, temperantiae & benignitatis proferentes, quasi specula obedientiae & humilitatis, & sicut Ros è caelo cadens in terram, fructus & flores crescentes facit, sic Ros omnium perfectionum in Te Hrosnata, natus est, ut vigilantia religiosorum Canonicorum, in omnibus virtutum generibus facile corroboreret, & mundi fallatias & stultitias cum nausea animi deridere, contemnere & spernere doceret, quo fiet ut non solum candidi Lilij instar Rosarum in valle floreas, sed fulgeas sicut Stellae in perpetuas aeternitates, quod ab aeterna Sapientia promißum est iis, qui ad justitiam, hoc est ad veram saepientiam erudiunt multos. Vale.
Admodum Rev: Ampliss: Dominationis tuae humillimus famulus
CORNELIUS DE BIE. |
|