Catastrophen, ac suos è tentationibus eripiet, injustos autem in diem judicii puniendos servabit. Nullius facinoris nec alienarum rerum curiositatis, mihi conscius sum, ideo, saevis tranquillus in undis, pro minimo mihi est, quod ab humano judicio condemnor: causae meae bonit as Deo cognita est, qui innocentiam meam, ceu lumen meridianum, in apertum aliquando producet; haec caduca & fluxa, quae mihi nunc eripiuntur, veris ac aeternis bonis pensabit, & divino suo favore me meosque beabit: hac spe fretus divina me juvante gratia, per patientiam possidebo deinceps animam meam, expectans quem finem mihi Deus daturus sit. Confido pusillum temporis fore, quo Christus non videbitur: pro decem dierum afflictione, perseverantibus promittit coronam vitae aeternae. Quid scio, an adhuc in hac vita Deus me clementer respicere, & ex hoc sepulchro protractum, in coetum viventium, ad sui nominis gloriam, reducere volet, quemadmodum eximium illum virum D. Grotium, Ecclesiae ac Patriae nostrae bono, libertati restituit? Si mihi contingat hoc beneficium, Calicem salutarem accipiam & nomen Domini invocabo, vota mea reddam Domino coram omni populo ejus. Si vero non placeo, paratus sum ferre quod ipsi visum fuerit, faciat mihi quod bonum est in oculis suis: det modo ut in cursu recto constanti animo pergam ad finem usque, retinens fidam & bonam conscientiam, utque qui jam hic sum opprobrium hominibus, excrementum mundo, ei sim bonus odor & probum nome in Ecclesia Sanctorum. Hoc ut à clementissimo Patre per & propter Iesum Christum, mediatorem & redemtorem nostrum, obtineam, sanctis precibus me juvare pergite. Pro benevola officiorum oblatione, nihil jam aliud T.H. Synnallagmatis vice praestare possum, quam declarare me animo vobis omnibus esse quam addictissimo, ac Deum rogare, ut pro hac amica & Christiana refocillatione, sua vobis gratia & misericordia semper dignetur adesse: Pergratum mihi erit si posthac
me crebrius T.H. suis humanissimis literis inviserit, iisque languentem aliquando animum refecerit; satis tuto ad me perferri possunt per meos, quos etiam vestris sanctis precibus ac piae inspectioni ac institutioni commendo. De parata confessione jam ante ex D. Grotii literis intellexeram, sed necdum eam vidi; precor Deum ut labori ac constantiae vestrae omni benedictione benedicat, uberem bonorum fructuum proventum largiatur, ac Sathanae contraria molimina destruat; desperandum in Dei negotio non est, graviores tumultus, Ecclesia Dei aliquando pertulit. Vivit Christus qui sedat mare quantumlibet fremens & exitium minitans, ille caussam suam tuebitur, ac T.H. cum Symmystis omnibus salvum & incolumem servabit, & ab omni malo proteget, ad nominis sui gloriam. Vale vir Clariss. ac Frater in Domino Charissime cum lectissima tua conjuge, tota familia, ac Fratribus omnibus. Lupesteni, Kalend. Iunii 1621.
R. HOGERBEETS.