Dichtkonst van verscheide stoffen(1668)–Johan Beets– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XII] [p. XII] Strena. Amico & Cognato Dno. Joanni Beetsio. CLaviger auspiciis aperit melioribus annum: Quae tibi tam laeto tempore dona feram? Terra negat flores, & Croesi divitis aurum, Quae dea supremo nupta sororque deo est. Munificus tamen esse velim; dant carmina vires. Carmine me ditem Calliopaea facit. En tibi jam faciles optant fausta omnia Musae, Et tibi cum Musis praeses Apollo favet. Nec tu sperne omen, nam praevidet omnia Phoebus: Et nutu janum dirigit ille suo. Dirigit & janum, reliquosque ex ordine menses, Mavorti leges ponit & ille suas. Arbitrioque dei decurrunt saecula cuncta; Hoc sine nox nulla est, hoc sine nulla dies. Cum cupit AEoliis fratres educit ab antris, Cum cupit aequatum stat sine bile mare, Ille nives, pluviasque creat, ventosque sonantes Quando cupit, purus fulget in orbe dies. Foecundumque solumfacit, & sterilescere terras; Et brumae, & messis dat deus ille vices. Cum cupit ille, suo protrudit ab orbe cometas, Cunctaque jam terrae regna timere facit. Quoe patietur adhuc, & quae Germania passa est, Et cum Germanis Belgica nostra suis; Caudam stella trahens multis praedixit ab annis. Hei mihi quod nondum desinat ille furor! Desinet ille furor placato numine Phaebi, Nec malaplus coelum sydera parturiet. Non mihi Saturnus deus est, non Juppiter ipse, Juppiter à Phoebo lumina vimque capit. Solus Apollo tonat, jaculatur falmina solus: [pagina XIII] [p. XIII] Ille Helenes virus Castoris ille pater. Si Ledam decepit olor, decepit Apollo: De jove plumato fabula falsa fuit. Ille suis pingit radiis viridantibus arcum, Ille suum lunoe dat que adimitque decus. Alma Venus nullos perducere posset amantes, Cumque face adstaret, sed sine luce puer. Queis sero tam clara micat dat Cynthius ignes, Mutuat & flammas inde Cupido suas. Ase solus habet solo sua lumina Phoebus. Atque illis reliquos instruit ipse deos. In medio positus totum collustrat Olympum. Hoc sine cuncta deo sydera coeca forent. Mercurius coecus, Saturnus Juppiter & Mars, Caeca Venus, caecum Cynthia lumen habens. Exit in immensum vasti mens totius orbis, Cuncta creanda creat, cuncta creata regit. Nil Bacchus, nil Flora foret, Pomona, Ceresque, Et nullas Pluto conderet ater opes. Omnia debentur Phoebo, debemur & ipsi, Debentur vati carmina nostra deo. Unde tamen furor iste? novas jam sentio vires, Nescio quis me jam spiritus intus agat. Tota domus concussa tremit, stant undique flammae. Fulgura num caelum continuata jacit, Quis nitor hic? Deus ecce Deus, procul este prophani; Agnovi gressus, sic mihi saepe venit. Phoebus adest, nec solus adest, comitantur euntem. Numina Castolijs quae veneramur aquis. Nil timeo, quid enim timeat cui ridet Apollo? Compositoque iterum pectore cuncta noto. Plectrum dextra tenet, plectrum Peneïa circum Undique laurus obit, coesariemque Dei. Fatidicoque levi compressis murmure labris, Nescio quod fausti, praecinit ore mihi. [pagina XIV] [p. XIV] Barbitus & tremulae concordat consona linguae, Et mihi jam pronum numen habere scio. Respicio Musas, Musas cognosco faventes, Et simul esse jubent, quod jubet ille ratum. Tu quid habere velis, tacita jam mente require: Quodque voles, Phoebo non renuente feres. J. BUIK. Vorige Volgende