tum partem videas cruda, acerba, & immatura studia in forum, veluti ad impudentiae ludum, in umbonem, sicut ignorantiae asylum propellere, & neglectis fundamentis (ad vulpeculas enim Scholasticas ea pertinere dicunt) tecta turrésque moliri. Hi videlicet sunt illi, qui liberales & ingenuas disciplinas, quas ità quandoque transiliêre, sicuti felis prunas, aut veluti mus properáre solet ad antrum, superioribus, ut vocant, facultatibus, quae solae hominum vitae
prodesse à vulgo falsò creduntur, omninò nihil, aut non nisi ad ornatum quendam supervacaneum servire asserunt, ad artis robur, nervúmque nihil afferre commodi, quemadmodùm olim Aristonchius dicebat, sat is esse novisse Penelopen, quamvis Polydorae & Melantbus, pedissequarum nomina quis nesciret, nec earum familiaritate uteretur. Ex cujus commatis hominibus, qui in acquirendis titulis felicitatem collocant maximam, qui dummodò Doctores sint, docti esse magnoperè non laborant, qui literas faciunt instrumentum vel divitiarum vel honorum, qui denique juxta Nazianzenum, guttam malunt fortunae, quàm cadum sapientiae, qui fructus, quanta utilitas in Ecclesias, in Respub. redundet, locuples testimonium perhibet, quotidiana rerum experientia. Sed nec in altero, quod oggerunt, deficere aliquem potest, quod commodè ipsis reponi, quódque fastum eorum ac typhum in ruborem redigere possit, ac ordinem. Dùm enim Poëtices cultores alumnósve ab omni reliquâ doctrinâ, & sapientiae studio excludunt, & extorres faciunt, injuriam principio faciunt naturae summam, quasi ea tàm illiberaliter cum humanis ingeniis transegerit, decideritve, ut homo quispiam industriùs ac diligens non ampliùs, quàm artem unicam mente ac scientiâ complecti queat, ac comprehendere. Deindè studiorum censuram sibi vindicant, arrogántve, quorum nullam habuére unquàm cognitionem. Enim verò quemadmodùm an duo fratres facietenus sibi invicem similes sint, non poterit judicâre is, qui alterutrum tantum, vel neutrum eorum vidit: sic qui de praestantiâ suae alteriusque eruditionis arbitrâri vult, utriúsque capacem eum esse oportet. Extraigitur territorium, & supra jurisdictionem suam jus dicunt, qui sententiam ferre audent, in eos, quorum generosam indolem, ac naturae praestantiam ne per somnium
quidem imaginâri queunt. AEtatem equidem conterere ἀϰανθολογίαις & acumen irritum exercere iis argutiis, iis spinosis, & perplexis captiunculis, quas nôsse tantidem interest, quanti pluresne supernè quàm infernè dentes Evandri mater habuerit, non amant Poëtae; & odêre pejus angue ἀεϱαβατοῦντας illos subtilium potiùs, ac futilium quàm utilium consectatores, qui non secùs ac sciuri in rotâ circa immobilem axem girandâ occupatissimi, movent quidem plurimùm, at nihil promovent. Nec Porrò veritati litant, aut rem confectam habent, cùm ajunt amaeniorum alumnos disciplinarum administrandis publicis muneribus parum idoneos esse, ideóque aditum ad honores & dignitates iis intercludi debêre: Nam, qui obsecro sunt illi, qui cum omnia rudia, inculta, asperâque essent, cum nondùm maenia, non urbes, non domus, nondùm tuguria ulla starent, nec leges, nec mores, jus aut fas ullum inter homines floreret, primi dispersos homines congregârunt, atque ex agresti ac ferinâ ad mitiorem, & cultiorem vitam traduxêre? Certè non alij, quàm Poëtae fuerunt, quos proptereà Plato Deorum filios & sapientiae patres ac duces vocat. Illi enim soli urbes condebant, respublicas constituebant, leges proponebant, proemiis justos afficiebant, & ut verba in compendium conferam, aurea secula instituebant. Nec est, quod haec veluti desita, obsoleta & antiqua aliquis dicat fuêre enim semper, & nunc ubivis sunt gentium quàm plurimi, qui cum in republicâ summis honoribus floreant, non aliud quàm liberale hoc
exercitationis genus usurpant, quoties ocio insiticio diem diffindere atque mentem fessam gravioribus studiis recreâre ac reficere jucundissimâ bâc consuetudine dulcique commercio Musarum animum inducunt. Nec studium hoc, in quod summa animi contentione tot summa capita, tot Caesares, tot Reges, tot Principes incubuêre, indole tua felicissima indignum, & tanto fastigio, in quod te Sors nascendi collocavit, inferius ducis. Quae actiones omnes amabili vinculo inter sese faederatae, & alia quamplurima, quorum hîc mentionem facere supersedeo, blandâ vi me impulêre, ut, quamvis optimarum literarum in me fiduciam tantam non esse sciam, ut aut mihi in illis aliquam laudem, aut summam gratiam, favorémque vindicâre possim, ausus tamen fuerim, haec Soceri mei