Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Gorichemvm. ADspicit invictis hanc cinctam moenibus urbem, Quem Vahalis, vel quem flumine Linga vehis. Adspicit Hesperijs quae propugnacula bellis: Quàm fremat excussis machina crebra pilis. Adspicit adverso quantum se opponat Ibero, Invigiletque suis Martia dextra focis. Sic didicit bellare sibi, nec milite solum Tuta, sed ipsa suis civibus esse cupit. Erkelijs quondam submisit sceptra Dynastis. Haec quoque iam damnans nomina, tota sua est. Cur toties Batavum depingis Belga leonem? Qui patriam custos asserit, iste leo est. Vorige Volgende