Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 188] [p. 188] In disputationem Medicam Doctissimi Viri Everardi Voscvyl, antehac Ecclesiae Campensis Ecclesiastae. LAEta salutiferi docui praeconia Christi, Primaque res Superûm pandere cura fuit. Crimina dissecui, populo peccante, Machaon; Et medicam sensit plebs malesana manum. Tunc animae curator eram; divinaque nostro Affulsit miseris civibus ore salus. Languida nunc poscunt nostrae solatia dextrae Corpora, & humanam plurimus aeger opem. Sic sanare mihi semper, propriumque mederi est, Et dum sors medicum non sinit esse, creor. Altera scripta placent, atque altera pharmaca. coeli Arbiter ex tardis fecibus optat opes. Quid rides Fortuna? iuvat concedere fatis, Solamenque mali non leve, posse pati. Vorige Volgende