Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ad Amplissimum, Doctissimumque Virum D. Matthiam Overbeqvivm Epigramma, quo quaeritur, cur mares illi, autori foemellae nascantur. ANnua ferventi suberat quadriga Leoni, Et Pyrois calido sidere stabat equus; Laetaque maturis aestas gaudebat aristis, Et damnans pigras messis opima manus: Cum nova foecundos augeret nata penates, Cingeret & nostras sexta corona fores. Nec tibi, quae querulo lassavit pondere cunas Nuper, Overbecî, Iuno inimica fuit. Exercet Lucina duos. sed dispare sexu, Mas tibi, crebra mihi nata puella venit. [pagina 186] [p. 186] Excute tantarum discrimina mystica rerum, Cur Natura mares det tibi, parca mihi. An quia dextra mares gestat, pars laeva puellas? Et tibi dextra, mihi laeva marita placet? An quia chara tuo gaudet phantasmate coniunx, Nec mea Barlaei cogitat ora sui? An quia tu meliore luto praecordia fingis, Et meus ingenium debile sanguis habet? An quia Caesareos versat tua dextera vultus, Ludit & antè oculos mascula forma tuos? An quia iudicio firmasti corda virili, Et mea foemineus pectora languor habet? Quicquid erit, seu cuncta tibi, seu singula praestant, Dum similes generas, me melior pater es. Vorige Volgende