Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende In nummos argenteos Caesarum imagines exhibentes, nuper Voorburgi in ruderibus repertos. DVm rudis effossae serutatur viscera Vestae Rusticus, & ditem versat anhelus humum, Eruit antiquo celebrata numsmata seclo, Nesciaque occultas dextera prodit opes. Adspicit ignotum priscis mortalibus orbem Infami squallens Martia Roma situ. Invida Caesareos foedarunt tempora vultus, Et Latios caries rasit iniqua duces. Sordent Phoebaeae, victricia signa, coronae, Et fugiunt spatijs nomina trusa suis. Non Princeps vultus ostendit Nerva serenos, Nec nativa senex ora Severus habet. Cernitur exesâ Batavis gens Flavia lauro; Et patrio dispar Commodus ingenio: Helvius imperij dudum aspernatus honores, Polluit invisis tempora cana notis. Explicat ipse suos etiam Traianus honores, Atque alium post se non sinit esse parem. [pagina 185] [p. 185] Quos venerata fuit dominos urbs celsa Quirini Cernimus, & nostro sceptra inimica solo. Repperit hos Batavus, quondam quos horruit, orbis, Victoresque stupet Belgica terra suos. Hos metuens aliquis speluncis abdidit atris, Et secum voluit nomina tanta mori. Non patitur Fortuna nefas. quo claruit orbe Italus, hoc iterum cernier orbe cupit. Debebit nummo precium, cui Caesar amatur. Quantula Romulidûm praemia ductor habet. Vorige Volgende