Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 183] [p. 183] In libros Nobilissimi Praestantissimiq́ue Viri Gerardi Thibavtii de Gladij usu. SI qua fuit stricti seu vis, seu gloria ferri, Atque aliquod precium Martius ensis habet; Quo defensa diu, quo tandem victa fuere Pergama, quo victrix Roma superba stetit, Quo super extremum grassata est Graecia Gangen, Et posuit tumidas Africa tota minas, Quo Latijs aegrè cessit Germania sceptris, Victricesque aquilas non semel ulta fuit; Plurima cui celebres debent certamina lauros, Tutaque libertas pilea ferre dedit: Non moritura novae surgent encomia chartae, Qua duce iam leges accipit ille suas. Barbarico quondam maduerunt rostra cruore, Horruit indoctas prisca saburra neces, Nunc alio versat gladium molimine Belga, Nec iam dextra potens vulnera, docta dabit. Tu qui sacra truci scripsisti nomina Marti, Iustaque magnanimus praelia sanguis amas, Hic prius in picto libra tua brachia campo, Longius atque armis vivere disce tuis. En rudis in circo Mavors concluditur arcto, Discit & ignota ponere lege pedes. Cuncta metu vigilant, oculi, pes, dextera, mucro. Exitij culpam parvulus error habet, [pagina 184] [p. 184] Quae dum scire facit nostrum Thibautius orbem, Vt calcata prius norit arena nihil, Dignus erit famae nunquam morientis honore, Dignus erit vita non moriente frui. Qui vitam, vitaeque suum decus asserit armis, Creditis hunc coeli Numina posse mori? Vorige Volgende