| |
Prosopopoeia melancholiae.
EGo ponderosi sanguinis nutricula,
Inersque terrae pondus ingenî mei,
Querulaeque mentis indices voces dabo.
Sum Bilis atra, quae latina iam loquor,
Edocta nunquam: calleo poëticam,
Teretesq́ue Iambos ipsa per delirium
Rotare possum, quos Apollo sobrijs
Vix dictitaret. quin futura dicerem,
Ni saga haberi, Daemonisque conscia
Batavis vererer. sum tamen po[...]eria,
| |
| |
Et ipsa memet & meos casus canens.
Atque illa saltem sanguis excellens potest,
Diviniorque spiritus, quo dum feror,
Ceu numen aliquod corda concito virûm.
Per me Sibyllis, si locutae sunt tamen,
Fluxisse versus arbitror, per me puer
Insonsque virgo saepè lamia creditur,
Dum verba iungit, & stupenda dictitat
Bilis potestas. Quis fuit Calchas senex,
Fatidica Manto? biliosum par fuit.
Sin falsa dico, ne stupete. Bilis est,
Quae dum stupenda fatur, ingenî sui
Insaniaeque signa pariter exhibet.
Cognata magnis mentibus dementia est,
Paribusque vadunt passibus scientia,
Et stultus error. fortè pauxillum mei
Fuit Catoni, cum severus arbiter
Ridere nollet. plurimum certè fuit,
Cum vas rotaret, impudenti Graeculo.
Ego serenos Principum vultus meâ
Virtute pressi, totque laetas virginum
Frontes subegi. pallor & querimoniae,
Formido, luctus, nostra sunt molimina.
Quin ipsa per me displicet mortalibus
Sordetque vita. fit rogus solatium
Horresco crebrò, nec meae formidinis
Nisi vana causa est. moesta laetis praefero,
Tenebras diei, risibusque lachrymas.
Immeta terram versus abeunt lumina
Aversa coelo, quippe terrestri sata
Regione patrium specto perlubens solum.
| |
| |
Nunquam quieta, cogitabunda ambulo,
Sto, cumbo, sedeo, & ne meis desint malis
Alimenta, curas nutrio demens meas.
Iam fractus orbis in meum ruit caput,
Atlas laborat, iam loquaces ranulae,
Tardusque buso lancinant praecordia:
Nunc inter hydras, angiumque noxias
Tremo catervas. incubare corpori
Montes, colossos, aggeres imaginor.
Instat cruentus lictor intentans necem,
Terrent Megaerae criminis rubens mei
Ante ora vultus errat, & ter maximus
In me sagittas torquet irarum Deus.
An plus gehenna est? restat infernalium
Aliquid dolori? latro sum, venefica,
Biceps, tricorpor, caeca, balba, claudicans,
Et quicquid usquam turpe, vel damnabile est.
Ieiuna totos saepè transigo dies
Perosa Cererem, sola sufficio mihi,
Animalque socium damno. sic Timon meus
Me bile plenus Cecropidas fugit suos.
Mihi molesta vivo, tristis, horrida,
Alijsque risus causa sum, mox fabula.
Me ridet adstans, ipsa me quoties cruci
Fixam ingemisco. terreor, me iudice,
Vndisque mergor, iuro quod sim testula,
Gallina, gallus, vitreusq́ue homuncio.
Defuncta iaceo. & inter haec spectacula,
Quae summa nostrae afflictionis portio est,
Rident parentes, filijque, & filiae,
Vicinus omnis hanc meam dementiam.
| |
| |
Hac sorte nata vivo, si sit vivere,
Sic esse miseram. cumque sim dementia,
Tollor per aliam (mira res) dementiam.
Quae credo, vera credat esse serius
Spectator, ipse vitreas partes mei
Ostendat aegro, fingat egestas trabes,
Ranas, locustas, credulusq́ue credulum
Levet iocoso subdolus mendacio:
En prisca membris redditur salus meis,
Frons aequa, mens serena, pectus masculum;
Tenebrae facessunt, lacrymae, suspiria,
Faciesque scenae tristis, & ferocior
Orchestra laetâ clauditur catastrophe:
Et ista de me cuncta Graecus, Italus,
Arabs loquuntur. omnibus figo crucem,
Cur nigra mentem territent phantasmata,
Candor serenet. ipse veri sedulus
Scrutator haeret, & Creatorem stupet.
Nunc inter ipsos gratulantium choros,
Dum festa Pallas Batava Tectandro parat,
Incompta, squallens prodij è caenaculo,
Dictura χαῖρε. laeta quin videor mihi,
Nec esse Bilis. cor salit praecordijs,
Applaudo, votis iungo vota publicis,
Galenicisque me catervis inserens
Curas levante rore Liberi patris
Ter posco tingi. mox reversa ad indolem,
Vt Bilis atra credar esse, gaudium
Duplici rependam mentis aegritudine.
|
|