Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Ad Clarissimum Virum Ioachimvm Morsivm, Simonis Simonidis Odarum, & reliquorum poematum editionem parantem. INusitati carminis novum vatem, Morsi, reponis, & prioribus seclis Natam poësin, gestibusque Graecorum Saltata verba barbitis Latinorum Aptata praebes, Pindarique delapsum, Ceu monte, flumen Ausonum refers lingua. [pagina 158] [p. 158] At nunc poëta falsus esse coepisti Numerose Flacce, docta dum tibi Sappho Non aemulandum Pindari melos laudat. Ruit ecce Simon axe vel sub Arctoo, Numeris solutis lege, nec tamen ponto Facti daturus insolentis exemplum. Erepta laus est Graeciae, nec Argivis Iam sola gressu Musa vadit adverso. Sequimur Latini, gloriaeque Graiorum Libamus aliquid. Omne quod venit seclum Prioris umbra est, aemulumque transacti. Imitamur illud posteri, quod inventum Prisci dedêre. prima cura maiorum est, Nostrûm secunda. Tuque, Apollinis mystes, Praeclare Morsi, perge sacra doctorum, Pressosque luci vindicare scriptores. Gratum Promethei non minùs fuit factum, Quod Solis ignem commodarit his terris, Quam qui creavit. Laudis est perennantes Res invenire, sed dedisse maioris. Vorige Volgende