Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Elegia In nomen uxoris Barbarae. Barbara nunc mihi tu, nunc sunt tua nomina lusus, Hic mihi, sed forsan gratior ille tibi. Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis. Sic tua Bilbilicus verba poëta canit. Barbara dicta fuit Latiae gens nescia linguae. Barbara gens, quae non Graeca, vocata fuit. Barbara forma potest vero distinguere falsum. Barbara perfectae fit rationis opus. Barbara virgineos inter celeberrima coetus, Romana meruit relligione coli. Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Orontes, AEmathij doctus carminis auctor ait. [pagina 114] [p. 114] Nec moritura canit divini Musa Tibulli: Barbara gypsatos stringere vincla pedes. Barbara narratur venisse venefica tecum, Hypsipyle charum scripsit ad AEsonidem. Barbara respersa est puerorum sanguine Colchis, Insontem iugulat barbara mater Ityn. Barbarus est Phasis: studijs quoque barbara Thrace est. Barbaraq́ue Eoas vectat Erythra rates. Barbarus est Atlas: sunt barbara moenia Byrsae, Barbarus est Phalaris, barbaricusque Scinis. Barbara Barbariae loca sunt, vocisque ferinae, Totaq́ue barbarie barbara terra riget. Barbarico viguit Latij facundia bello, Barbarus attonita saevit in urbe furor. Ausonias audax cum frangeret Hannibal arces, Moribus & victu barbarus ille fuit. Barbara se peltis pugnans defendit Amazon, Barbara Bellona est, barbarus Antiphates. Sunt & barbaricae chlamydes, ensesque togaeque, Barbaraque in Phrygio crine tiara nitet. Barbara Romulidûm recreant spectacula mensas, Barbaraq́ue in Caveis bestia bella parat. Barbara magnanimum timuit Germania Drusum, Sensit barbaricos Martia Roma Getas. Dardanidae vincunt, dum restat barbarus Hector. Sternitur astrictis barbarus Ister aquis. Est ubi barbaries, & barbarus infremit horror. Luxuriat laetis barbara Persis agris. O quoties doluit Rhenus, qua barbarus ibat. Ponitur ad patrios barbara praeda Deos. Est quos saevities accusat barbara; sunt quos [pagina 115] [p. 115] Naufragij damnis barbara Syrtis alit. Barbara Romanae discussit verba loquelae, Reddidit & priscas Valla latinus opes. Turba, Camoenarum, Phoebique perosa lepores, Nec quibus ingenium mite Minerva dedit, Crudelis, nullaque ferox placabilis arte, Barbara Palladijs creditur esse viris. Pannonios crebrò populantur barbara fines Agmina, Caesareo gens inimica solo. Littera frendentis rabiem testata molossi, Bis mansueta tuum Barbara nomen habet. Littera, quam patulo gens Dorica clamitat ore, Pandit vocali ter tua verba sono. Quin caput illa tuum, ventremque hinc occupat audax Littera, quam tremulo gutture balat ovis. Barbara regali celebrat convivia luxu Magnificas iactans Persa superbus opes. Barbara Idumaeas iugularunt agmina cunas, Barbara dum iussus miles in arma ruit. Barbarus has segetes, & culta novalia miles; Et Melibaee tuos depopulatur agros. Barbara crudeli satiantur viscera pastu, Barbaraque Indorum funera ventre latent. Quas sacer ille feras modulando lenijt Orpheus, Caedibus & victu barbara turba fuit. Barbara Barbariam, & diffusos terminat Afros Gadibus, & calidâ terra perusta Pharo, Adspicit immensos spatijs immanibus agros, Desertumque nemus Bar vocat unctus Arabs[...] Barbara sis toto quamvis mihi nomine, solum [pagina 116] [p. 116] Oscula cum non sint barbara, mitis eris. Barbaries nihil ista nocet. si blandula frons est, Blandula si vox est, Barbara nulla mihi est. Vorige Volgende