Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 107] [p. 107] Ad Constantinvm Hvgenivm Eqvitem, Cum è castris reduci Epithalamium Blyenburgianum ipsi offerret. IAm dudum lituis, belliq́ue immixte periclis, Spectasti patriae castra, Ducesque tuae. Et circum horrisono sonuerunt classica cantu, Praeliaq́ue imbellem detinuere virum. Sit satis Auriacis oculos donasse triumphis, Exigit ad curas te tua nupta novas. Quosque legas blandos offert Barlaeus amores, Carminaque in molles officiosa thoros. Bella gerant alij, Veneris nos scribimus ignes, Quosque velim ludos dedidicisse, cano. Ne tamen haec facili noceat facundia vati, Aut toties dictos credar amare iocos: Scribimus inviti Paphiae poppysmata matris, Et canit in thalamis non nisi iussa chelys. Cogimur & blandè cupidis parere maritis, Iamq́ue petit versus iste vel ista meos. Sic oneri mea Musa mihi est. sum verna Diones, Et totum imperio mancipat illa suo. Adspicit emeritus, quae quondam exercuit, arma Miles, & insolitum narrat, & odit opus. Saepè senex cunas, puerique crepundia versat, Et Veneris tremulâ praelia voce canit. [pagina 108] [p. 108] Nos quoque languentes in nostro pectore tedas Tollimus, & dudum gaudia spreta damus. Stat chartis conclusus amor. non urimur ultrà, Crede, procax non est, garrula Musa mihi est. At tu, sanguineo Martis subducte theatro, Mascula Barlaeae basia fige tuae. Qualia in Andromaches defixit basia labris Hector, in AEmonio Laodameia viro. Forsan & hoc reduci carmen conducet amanti, Et stimulos addet pagina nostra tibi. Dumque legis rigidi teneros Praetoris amores, Officij poteris mox meminisse tui. Vorige Volgende