| |
In obitum Celeberrimi, praestantissimique viri, D. Thomae Erpenii, liberalium Artium Magistri, et Linguarum Orientalium in Academia Lugdunensi Professoris eximij, Elegia.
QVi medicos nuper ploravi carmine manes,
Et magno solvi debita iusta seni;
Nunc iterum in lachrymas, iterum in suspiria cogor;
Nec potuit simplex, qui nocet, esse dolor.
Nulla caret mors morte, nec est sine funere funus,
Vixque suas servant lassa feretra vices.
| |
| |
Quo superis iam thure miser placabitur orbis?
Quae pia difficilem leniet ara Deum?
Gens vitae secura sumus, mactamur iniqui,
Nec rea quod iustè terra queratur habet.
Lurida terribili latè grassata flagello,
Pestiferas quassat trux Libitina faces,
Quà Latijs quondam steterat gens Martia castris,
AEquoreasque bibit Rhenus anhelus aquas.
Nunc ubi Thymbraeo fumant altaria vati,
Et sacrata sibi limina Pallas habet.
Non flectunt rigidas doctorum nomina Parcas,
Nec iuvat in tantis plus sapuisse malis.
Lugent Pierides, & magnis orba magistris
Iam tacitos moerent pulpita muta sonos.
Occidit Eoi interpres facundia mundi,
Notaque Barbarico lingua sub axe silet.
Quae Batavûm populis Arabas confudit, & Indos,
Atque uno patriam noluit ore loqui.
Illa Britanniacas famâ transcenderat oras,
Nec poterat spatijs Belgica stare tuis.
Illa per Hesperias fundens sua commoda terras,
Clarius inviso nomen ab hoste tulit.
Tota renascentes stupuit Germania voces,
Et decus hoc doluit non peperisse sibi.
Adspice, quà geminas iaculatur Cynthius umbras,
Cunctaque quà surgunt sidera, cuncta cadunt.
Adspice, quà Cancri chelis supposta Syene
Sistit Apollineas ultima meta rotas.
Aut ubi Fessanos, Numidasq́ue amplectitur Atlas,
Crebraque Erythraeis puppis inerrat aquis.
Hic potuit vox illa loqui, neglectaque primum
| |
| |
Scripsit in Occiduo Turcia verba solo.
Iamq́ue procul positum Rhenus compellat Orontem,
Et nova miratur nomina factus Arabs.
Iam sua Sultano transmittit foedera Belga,
Et socias iungunt Punica regna manus.
Iam Mahumetanae prostant deliria sectae,
Et malè consutae relligionis opus.
Quasque vafer fuerat commentus Sergius artes,
Mixtaque Idumaeis dogmata nostra sacris.
Quae sapimus reliqui, sapimus vulgaria multi:
Quae sapuit mens haec, rarior illa fuit.
Illa Palaestinis accendit lampada chartis,
Et docuit punctis dicta notata suis.
Edidit Hollandis recutitum pervigil orbem,
Atque Syros alio fecit in orbe legi.
Cur moreris vir magne, tuosque incidis honores?
Cur leve nos Batavos deseruisse putas?
An ferus & iaculis fatalibus acer Apollo
Hac etiam nobis parte nocere cupit?
Quod potuit mea Leida nefas? quo numine laeso
Tam grandis culpae credimur esse rei?
An meliora rapit rigidi inclementia fati?
Seraque quos optent secula, prima necat?
Non trahit in levibus pelagi suspiria damnis
Navita, sed magnas naufragus optat opes.
Memnona Dardanidûm pubes dum plorat ademptum,
Incolumi perstans Hectore bella gerit.
Tu moreris, pariterque tuo cum funere condis,
Proh dolor, ingenij pignora rara tui.
Sed qui tanta novis iam libret pondera curis,
| |
| |
Vix aliquem moestae das superesse scholae.
Abstulit Occasus, quas linguas prodidit Ortus,
Et tumulus laudes nunc Orientis habet.
Scilicet unus Arabs potuit te stante renasci,
Vnus Arabs voluit te moriente mori.
|
|