Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 93] [p. 93] Ornatissimo, doctissimoque viro D. Iacobo Petitio, I.V. Doctori, Sponso. CVi placuit nullo discincta Cupidine Pallas, Et potior casta Pallade diva Themis, Cur iam virgineos, coelestia numina, coetus Despicis, & tantas spernis amator opes? Cur Phoebo praefers thalamos, cur basia chartis, Et victrix de te praemia sponsa capit? Scilicet aërias nuper qui transilis Alpes, In Paphio recreas corpora fessa sinu. Qui calidos perfers Rhaetorum in montibus aestus, Nunc quoque, sed flamma fervidiore, cales. Qui miranda stupes veteris vestigia Romae, Sola stupes dominae lumina blanda tuae. Non iuvat ingentes ultrà spectare colossos, Nec spolia invisi temporis exul amas. Laocoon docto torsit tibi brachia flexu: Iam, tua quò flectas brachia, dicet Amor. Dicet Amor, Dircen simul, atque Amphiona sperne, Et varium Rhodiae sordeat artis opus. Hîc, tibi quam format solers natura figuram, Adspice, & Amsteliae candida colla Deae. Adspice Romanis aliquid praestantius ausis, Mobile quod vivo corpore pondus habet. [pagina 94] [p. 94] Fortia quid spectas domitoris membra ferarum? Herculeas damnant iam tua bella manus. Perfacilis labor est laesam domuisse puellam; Lenior hoc monstrum subdere cura potest. Exuvias quoque Cypris amat, clavamque, manumque, Blanda sed obsequijs commodat arma suis. Maxime lustrator terrae, coelique, marisque, Excute, quae possint perplacuisse domi. Iam peregrè vixisse satis. solatia tandem Sufficiat gremio sponsa Batava suo. Vasta nimis mundi iam contrahe regna, tuamque Includas circo, sed breviore, viam. Sic, ubi ab Hesperijs redijt Tirynthius oris, Haesit in amplexu Deianira tuo. Vorige Volgende