| |
| |
| |
Elegia Ad doctissimum, & rei medicae peritissimum virum, D. Gregorivm Plassivm, Medicum Harlemensem, qua Heemstedij amoenitates describuntur.
SI vacat à morbis nostras audire Camoenas,
Nec nimius medicam postulat aeger opem,
Accipe, quae faciles scribunt tibi carmina Divae,
Nec mihi quae levis est, sit tibi Musa gravis.
Scilicet hoc precio doctos mercamur amicos,
Et veneranda mihi nomina iungit amor.
Tu quoque Niliacae domitor fortissime gentis,
Nunc etiam in leges, & mea iura venis.
Fervidus arentes dum torret Sirius agros,
Et sociam Phoebo gaudet inire viam,
Te duce vicinas, animi solatia, villas
Vidimus, & vestri gaudia rara soli.
Arx ubi sublimes aperit validissima portas,
Lataque Romanum fossa lacessit opus.
Mirabar celsas expanso ulmine fagos,
Grataque populei tegminis umbra fuit.
Mirabar foecunda suis pomaria donis,
Septaque quae docta flexerat arte manus.
Hîc ager innocuos pascebat fertilis agnos,
| |
| |
Illic Spara suis lene fluebat aquis.
Inde frequens sparsis exurgens collis arenis
Praebebat timidis subdola tecta feris.
Parte aliâ nigros sulcabat navita fluctus,
Quà tenet inclusam terra Batava Thetin.
Naiades hic, illic ducebant agmina Fauni.
Hic Corydon, illic Thyrsis agebat oves.
Laeta Pales herbas pecori, lac Thestylis agnis,
Agricolis AEgon pocula plena dabat.
Flaventes à Sole Ceres stringebat aristas,
Triptolemusq́ue suo munere dives erat.
Crede mihi, Baijs locus hic praelucet amoenis,
Nec meliore iacet Thessala terra situ?
Terra famem, levat unda sitim, fugat umbra calorem,
Currus agros, vitreas cymba pererrat aquas.
Si iuvat in viridi vestigia ponere prato,
Est via, quae faciles ducat ab urbe pedes.
Si iuvat audacis rabiem froenare caballi,
Huc quadrupes cursu liberiore ruat.
Si iuvat infestis leporem mactare molossis,
Hic quoque, quà campos transeat, Argus habet.
Si iuvat aligerae voces audire catervae,
Hic vaga dulcisono gutture vernat avis.
Si iuvat expansis Nymphas lassare lacertis,
Hic, quae docta regat brachia, Naias erit.
Si iuvat aut nassâ, vel arundine fallere pisces,
Hic reficit tetricas spes opulenta moras.
Adspicis è tumulis, medijs ut Tiphys in undis
Solerti fragilem dirigat arte ratem.
Vt modo pacatis subsidant stagna procellis,
Praebeat & placidus tergora plana lacus.
| |
| |
Hic aliquis sociâ vadens cum Phyllide pastor,
Audeat amotâ matre suäve nefas.
Hic aliquis Clariâ vates se proluat undâ,
Et procul à strepera concinat urbe melos.
Hoc Helicon, hoc Cyrrha situ, Parnasia rupes
Non alio certè debuit esse loco.
Iuppiter ipse suos hic tutò celet amores,
Nec Veneris rutilans detegat ausa Deus.
Hic Ledaea Parin soboles, hac seriùs umbra
Detineat Phrygium mollis Elisa ducem.
Huc Cytheraea suum secura invitet Adonin
Nec ferus infesto dente nocebit aper.
Pyramus hîc fugiens Thisben exoptet amantem,
Non dabit hic tristes visa leaena neces.
Elysios mendax miretur Graecia campos,
Oenotrios tellus Itala iactet agros.
Nil ista regione prius. quae divite cornu
Praebet Amalthaeae dona benigna caprae.
Non ego crediderim morbos hac sede morari,
Membraq́ue quae frangant fervidiora, febres.
Nescio num medicae poscat solatia dextrae,
Audiat aut Coae tristia iussa scholae.
Ipse sibi medicina locus. quin fata moratur,
Pocula cum pressi lactis Alexis habet.
Pharmaca sunt molles offenso abdomine malvae,
Betaque, vel proprijs mella coacta favis.
Non hic ventosae tulerint fastidia sennae,
Vel procul ignoto semina nata solo.
Pocula contemnit centum decocta maniplis,
Et mixtum adversis viribus odit olus.
Simplicitas in rure placet. nimis auxia mundum,
| |
| |
Cunctaque terrarum gramina cura bibit.
His ego tunc tecum, Plassi, spaciabar in oris,
Dum calidi fallo tempora longa Canis.
Ocia nostra comes docto sermone levabas,
Signaque amicitiae non temerata dabas.
Quid referam? cape sinceri leve pignus amoris,
Atque aliquod precium carminis esse puta.
Si placeant elegi, vates tibi iure placebit.
Displiceant, non tu displicuisse potes.
|
|