| |
Nobilissimo Viro, ac Domino, D. Iacobo Dyckio, Civitatis Gottenburgicae in Suecia Burchgravio.
BAttaviae dilecte meae, dilecte Batavûm
Vatibus, & Regi, vir generose, tuo,
Cuius Hyperboreis loquitur facundia terris,
Et procul externo poscitur orbe labor:
Si tibi, qui quondam, placeant, gens sacra, poëtae,
Atque aliquod precium carminis esse putas,
Nec tibi Parrhasio sordent sub frigore Musae,
Quaeque mari, genio non nocet aura tuo:
Hos lege Barlaei numeros, clarissime Dycki,
Paucaq́ue Battavici carmina vatis habe.
Mittimus haec Chaucos ultrà, Cimbrosque, Getasque,
Balthica quà Gothicum verberat unda solum,
| |
| |
Altaque veliferos adspectant culmina portus,
Et nova regalis moenia lambit honos.
Nec mora longa viae, fluctusque, vel aequora terrent,
Quò magis hinc distas, quò magis urget amor.
Dumque silent veteres, iam turba elinguis, amici:
Obstrepit officio nostra Thalia suo.
Forsitan & poterit gelidum transmissa sub axem
Littera proticibus gratior esse tuis.
Et quae rara venit, peregrè tibi Musa placebit.
Scriptoris novitas non leve pondus habet.
Non tua Grotiades exul, non limina pulsat
Heinsius, ingentes conticuere Dei.
Hic famae laudumque satur, satur ille malorum.
Quàm dispar vates causa silere facit.
Sic dum thura negant illi, laticesque Sabaeos,
Vile tuis cogor far adolere focis.
Quin & parva placent Superis, modò casta; nec illis
Semper inauratâ victima fronte cadit.
Et licet ingenium vatis, vel sordeat author,
Respice, quos cecini, nomina magna, Duces.
Bella leges totum latè cantata per orbem,
Clara per Eoas, Occiduasque plagas:
Auriacos cineres, & magni Principis umbram,
Et moesta ad celebres verba ululata rogos.
Altera magnanimo debetur pagina Fratri,
Et patrio crescens cingit honore caput.
Nassovios canimus; praereptaque laurea fato
Rursus in alterius vertice ludit ovans.
Imus, & immensum audaces transcendimus aequor,
Et peregrè Musis personat aula meis.
| |
| |
Nec pudor est nobis Regi dixisse salutem,
Et mea sunt Caroli carmina tacta manu.
Materies augusta mihi est: involvimus ostrum
Versibus, & Regum sceptra superba cano.
Sic mihi, sic plausum potuit meruisse poëtae,
Et facit ad laudes purpura dicta meas.
Haud aliter Procerum vultus, & lumina Regum,
Ac Latios sculptor fingit in aere Deos.
Scilicet illa rudes commendant nomina merces,
Et nugis precium Caesaris ora dabunt.
Dum faber efformat preciosi dona metalli,
Saepiùs indoctum spernitur artis opus.
Nec tamen haec rutilo prorsus vilescit in auro;
Perplacet augustae frontis amicus honos.
Dum canimus vili Heroum praeconia cantu,
Musa rudis titulo splendidiore placet.
At tu, qui geminam spectas vicinior Arcton,
Accipè Battavico carmina nata solo.
Dumq́ue procul vasto iactatas aequore puppes
Adspicis, & Gothicâ fallis in arce diem:
Nassovios mirare duos; fascesque Britannos,
Quosque colis, chartis iam venerare meis.
Forsitan & trepidos exarmans dextra Borussos
Materies nostri digna laboris erit.
|
|