| |
| |
| |
Casparis Barlaei Elegiarvm Lib. II.
| |
| |
Elegia Ad Nobilissimum Virum, D. Godefridvm Haestrecht, quâ causas dat auctor, cur ob grassantem Leydae pestilentiam Vltrajectum non concedat.
QVem toties docto vatem sermone salutas,
Cogitur ad plausus esse Poëta tuos.
Excitat ignavas virtus laudata Camoenas,
Atque animos tanto praeside Musa capit.
Sic, ubi Myrmidonum bellator classibus instat,
Acrior Iliadum laudibus Hector erat.
Saepè Venusino sonuerunt barbita plectro,
Cum facilis magni Caesaris aura foret.
Altior in pugnas, hoc ipso Principe surgit,
Romano Phrygium qui canit ore ducem.
Tu quoque cum Zephyris adflas mea carmina blandis,
Erigis Aonias, numina lenta, Deas.
Vera loquar, neque enim fas sacros sacros fallere vates,
Me tua, quod possum, gratia posse facit.
Ne tibi displiceam, merear vel nullus haberi,
Pierijs conor reddere verba sonis.
Et licet hanc fugiant doctorum insignia frontem,
Ambiat aut nostras laurea nulla comas,
Non tamen aversis haec fallimus ocia Musis,
Atque aliquis nobis proluit ora Deus.
| |
| |
Quin tibi cum placeant sterilis commenta poëtae,
Autori poterunt fortè placere suo.
Sed vatem cur poscis amans, Batavumque relictis
Sedibus ad sedes vis properare tuas?
Fortiùs absentem constans amor optat amicum,
Quoque frui semper non datur, acer amat.
Cur Ithacum toties coniunx poscebat Vlyssem?
Scriptaque cur toties littera? lentus erat.
Sestus Abydenos non sic arsisset amores,
Ni geminos Helle dissociasset aquis.
An metuis, ne pestifera malè laedar ab aura?
Et tibi dilectum vis superësse caput?
Incidat in Scyllam, cupiens vitare Charybdim,
Hic mea nos tollunt sidera, vestra necant.
Vis fugiam pedibus? pedibus mors ocyus instat.
Vis fugiam penna remige? & illa volat.
Vis abeam rapidis in moenia tuta quadrigis?
Praecipites adigunt fata severa rotas.
Vis mea Lethaeis subduci carbasa stagnis?
Ipse Charon celeri carbasa lintre premet.
Qui fugit, hunc sequitur. timidos furiosius urget,
Ipse timor certus funeris autor erit.
Spreverit hanc quisquis, fugiet securior, auram.
Sed pavido fugiet qui pede, laesus abit.
Nec quam tuta sient istis habitacula terris,
Quin potius, quam non sint ea tuta, scio.
Hîc Batavas conscendo frequens auditor Athenas,
Et percussa meâ pulpita voce premo.
Hic spectare libet doctae certamina turbae,
Verbaque in alternas iussa redire vices.
Non illic placidae fixere palatia Musae,
| |
| |
Non Helicon isto, Cyrrhaque sacra loco est.
Hic mea purgatis figo vestigia plantis,
Nullaque quò vadant dant documenta pedes.
Tu nisi magnanimas circumdes tergore furas,
Cruraque terribili mascula pelle tegas,
Iam tua viscoso librabis pondera coeno,
Occiduoque illic Sole lutosus eris.
Illic in vacuo traherem suspiria lecto,
Hîc recreat fessum Barbara nostra latus.
Tu trahis, illa trahit. sed quae me pertrahit, illa est;
Obsequio servans proximiore virum.
Tu calamo, trahit illa manu; tu serius, illa
Risibus, & madidis, quum volet ipsa, genis.
AEsonidem Medea suum, Briseis Achillem,
Andromache charum sic remorata virum est.
Hic, quae sola meas laxant solatia curas,
Antè meos ludit parvula turba pedes.
Hi veneranda mei trepidant ad sceptra Quirites,
Hîc aries tanti dux gregis agmen ago
Huic leges, huic iura damus. sic Caesaris umbram,
Sic speciem augusti cernimus imperij.
Tu doctos illic versas industrius enses,
Certaque venturis hostibus arma paras.
Nil mihi cum gladijs, vel acuti fulmine ferri,
Horret ad armatas mens studiosa manus.
Musa meos, Bellona tuos prolectat amores,
Haet tibi, sed genio convenit illa meo.
Cum Musae placuere, rotat tibi circinus orbes,
Et toties scissum littera signat opus,
Aut super aethereos raperis sublimior axes,
Et propior summo crederis esse Iovi.
| |
| |
Aut numeros statione locas: vel moenia pingis,
Quae valeant Marti dicere bella suo,
Non mea tam grandi fulta est doctrina cothurno,
Nec meus ad curas surgit Apollo tuas.
Carmen amor meus est, elegi labor, ensis iambus,
Pes numerus, campus laus tua, mucro stylus.
Cur veniam? pudor est doctae concedere menti.
Cur veniam? scelus est obstrepuisse tibi.
Vis veniam? cedant pluviae, mala frigora, pestes,
Verna mihi reddas tempora, iam veniam.
|
|