Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 44] [p. 44] Elegia XIV. Iuditha è castris Assyriorum redux, interfecto Holoferne. VIcimus, atque uno patriam defendimus ictu, Istaque Iudithae gloria, nulla viri est. Vicimus, & tanti, Cives, dux femina facti, Materies doctae posteritatis ero. En caput, en dirâ vultus cervice recisos; Haec sunt militiae prima trophaea meae. Haec mihi victrici pars cessit, at altera castris: Dividit Assyrium dextera nostra ducem. Hoc munus ferale damus. cape patria sacrum: Plus tibi, quam caesi Principis ora, damus. Hoc precio victas iterum mercabimur urbes, Hoc spolium trepidis hostibus horror erit. Ite viri, properate duces, cape tela iuventus, Excipiant ausus praelia vestra meos. Nec iam terribilis faciem spectate tyranni; Non poterunt veteres plus nocuisse minae. Cernitis, ut tumeant hesterno inflata Lyaeo Lumina? adhuc tepido Bacchus in ore natat. Cernitis adspersos nocturnâ caede capillos? His mihi correptus Barbarus iste fuit. Quae sitijt nostrum rabies vesana cruorem, Pocla suo moriens sanguine plena bibit. Callida me volui capiti promittere diro, [pagina 45] [p. 45] Pollicitisque meis ingeniosa fui. Basia dum quaerit, stricto persolvimus ense. Quam sunt concubitus aspera fata mei. Quot miser à nostris speraverat oscula labris, Vulnera tot validae certa dedere manus. Quiq́ue meo caluit modo vespertinus amore, Iam calet, atque suo membra cruore fovet. Arsit amans, nos flagrantes restinximus ignes, Quaeque caput, pariter sustulit ira faces. Dum mihi philtra parat, mihi dum proponat amator, Funus amatori femina saeva paro. Esset ut officij merces celeberrima tanti, Et veniens, abiens, hospes & hostis eram. Quemque thorum mecum Princeps pressisset iniquus, Solus, & infelix, exanimisq́ue premit. Ακέφαλος medijs Venerem iam quaerat in umbris, Atque aliquam ex imis manibus Assur amet. Non mihi Manassis subiere oblivia chari; Dum putor Eunucho sordida, casta fui. Nec precio venalis eram, nec veste, nec auro: Et tamen haec probitas dissimulanda fuit. Integra fama mihi est, vici sine crimine Medum, Nec laesi titulos ille pudoris habet. Peccassem fateor, si delinita fuissem; Nunc volui verbis pondus abesse meis. At corpus scelere intactum, pectusq́ue pudicum Cum mihi servarim, perdere verba leve est. Peccavi mentita? fui mentita tyranno: Hoc dudum Phariae me docuere nurus. Cui nocui mentita? Duci, servavimus urbem; [pagina 46] [p. 46] Haec bona sunt dubijs anteferenda malis. Patria salva mihi est: tota est Bethulia sospes. Discedent muris impia castra meis. Hac dixi mercede aliquid, quod dicere nollem Libera: sic culpâ lingua carere potest. Causa subest facto, causâ mentimur honestâ, Invidiam noxae detrahet illa meae. Isacidae laudate Deum, puerique, senesque, Et celebrent ausus secula sera meos. Clara fuit Deborae virtus, plus fortis Iaël, Accedam tantis ultima nominibus. Vos illud librate caput. procul horreat hostis; Et discant dominum castra timere suum. Inveniet reliquam, partem dum spectat ademptam, Barbarus, & lacero Principe terga dabit. Vorige Volgende