Poemata
(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij
[pagina 41]
| |
Tu Deus Isacidum toties pro gente stetisti,
Cum Pharios ultrix mergeret unda duces.
Tota tibi patuit Canaan, concessit Idume,
Quotque aderant, hostes tot cecidere tui.
Saepè ferox petijt Iessaeum Saulus alumnum,
Saepius ille tuo numine tutus erat.
Ingreditur medios pietas secura per ignes,
Nec poterant flammae, vel nocuisse faces.
Te cecinere viri: rabidâque intacta favillâ
Tunc fuit in laudes lingua diserta tuas.
Respice me, famuliq́ue tui miserere creator:
Subveniant fatis altera fata meis.
Quam ferus est Assur, tam sis mihi mitior illo,
Perdere quem vellet, ne perijsse velis.
Orat opem Daniel, vastum demissus in antrum,
Et media veluti de Styge verba facit.
Vndiq́ue me Libyci terrent immane leones,
Et tot Marmarici monstra stupenda soli.
Iam timeo rictus, & murmura saeva ferarum,
Lumina sunt oculis ista tremenda meis.
Terribilesque iubas, atque ora famelica cerno,
Quaeq́ue rigent toto spuma, cruorque specu.
Iam metuo villos, & tentae verbera caudae,
Quaeque meo recubant barbara membra thoro.
Hîc mihi terrificis aliquis rugitibus instat,
Hîc alius tunicâ contegit ora meâ.
Ille truces capiti dentes, hic admovet ungues,
Lambit & imbelles horrida lingua manus.
Cum subeunt pugnae, cum bella immania surgunt,
Quam metuo, ne mox dilacerandus agar.
Nec mihi tuta quies: omnes vigilamus in horas,
| |
[pagina 42]
| |
Et placidus tenero corpore somnus abest.
Atque ego dum nequeo, laetor dormire leones,
Et recreat miserum, tunc timuisse minus.
Vivimus hos inter comites: hac vivimus aula:
Istaq́ue supplicio scena parata meo est.
Sanguine cuncta madent: & squallent limina tabo.
Quaeque famem nequeant ossa domare iacent.
Tu Deus indomitis compesce leonibus iras,
Ingentesque tuo numine frange minas.
Tu loquere: & rabies stomachi sedata fatiscet,
Induet & mores bellua iussa novos.
Non fortuna reum, non sors facit illa nocentem,
Ista tuus fidei praemia cultor habet.
Non ego fallacis colui ludibria Beli,
Nec stolida supplex cum Babylone fui.
Sprevi ligna Deos, & inania nomina mystas,
Nec reor in saxis numen inesse tuum.
Omnia qui condis, non es pars condita rerum,
Artificique suo tam rude distat opus.
Quem nec terra patens, nec machina claudit Olympi,
Non faber angusto claudat in aere, Deum.
Lumina cur venerer caecis damnata tenebris?
Exanimesque pedes, & sine mente caput?
Cur aures venerer? non est vigor auribus ullus:
Nec capit humanas machina tanta preces.
Os vidi, sed voce carens: sine robore nervos,
Nec rigidae motus dant documenta manus.
Stat super excelsum moles erecta colossum,
Stat lapis, & cultus non capit ipse suos.
Hanc gentes, populiq́ue furor malesanus adorat,
| |
[pagina 43]
| |
Et demens tangi credit amore sui.
Regia maiestas vetitis advolvitur aris,
Et scelus exemplo splendidiore probat.
Gensque sacerdotum paribus se polluit ausis,
Hosque habet auctores fabula ficta suos.
At non ista meae placuit vesania menti,
Nec lapidi dixi: tu mihi numen eris.
Frangere quod possum, vel saevis urere flammis,
Cur ego, cur pietas officiosa colas?
Nec coluisse libet squamosi colla Draconis,
Cur? potuit nostris occubuisse dolis.
Et iam strata iacent medijs immania templis
Corpora, disrupto bellua ventre patet.
Sic gemini periere Dei. iam ringitur Assur,
Et veteri excussus relligione dolet.
Et dolet insana vacuus mercede sacerdos,
Solamenq́ue mali funera nostra putat.
At tu praesidium misero es, tu sola salutis
Anchora, promissi tu memor usque tui es.
Sunt mihi propitij, sed te mandante, leones,
Ludit & antè meos effera turba pedes.
Africa terribiles mansuetior exuit iras,
Et soboles terrae degener ista suae est.
Sic ubi se nondum vitijs involverat orbis,
Credibile est aestus detumuisse feros.
Et mihi nescio quis peregrè pulmenta ministrat,
Et recreant subitae corpora fracta dapes.
Ite procul cutae? vati famulatur Olympus,
Nec, qui non possunt non nocuisse, nocent.
|
|