Poemata(1628)–C. Barlaeus– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Oratio Iephtae filiam immolaturi. Elegia IX. CVr victor mea nata vocor? cur vincitur Ammon? Si tua sunt laudi funera iuncta meae. Inclyta quae patrios investit laurea crines, Haec eadem fati nuncia facta tui est. Quos meruit plausus, meruit quos dextra triumphos, Dedecorat voti prodiga lingua sui. Castra foris sunt salva mihi, milesque, ducesq́ue, Vnica non sospes tu mihi nata domi es. Quam mihi blanda Duci peperit fortuna salutem, [pagina 28] [p. 28] Eripuit misero vox malesana patri. Nunc hostes periere mei, plus tu hostibus una es: Dumque peris, tecum victor & ipse perit. Vincimur imbelles ambo, qui vicimus armis: Ammonios gladius, te mea vota necant. Vota necant, sed stulta; necant improvida. nec cum Stulta sient, ausim facta negasse Deo. Cur aliquid dixi? cur lumina noxia feci? Et victrix titulos polluit hora meos? Teque, Deumque inter dubius decernere cogor; Impius, an cupiam perfidus esse pater. Si peragam promissa; meis mactabere iussis: Et dilecta mihi victima nata cades. Si Domino promissa negem: periurus habebor. Et repetent nostram numina laesa fidem. Altera lex sobolem, commendat & altera votum: Et geminâ pietas lege, quod odit, amat. Te mactasse odij est, te non mactasse favoris; Hîc illic species relligionis inest. Lex sobolem mactare vetat: sed vota reposcit: Sic premit ambiguus pectora nostra dolor. Irrita vis faciam, quae vovi nescius? at me Facta, licet temerè, solvere vota decet. Irrita vis faciam, quia vovi turpia? multò Turpius est Domino vota negasse suo. Si natam mactare nefas, cur busta, rogumq́ue Thariades nato conficit ipse suo? Iusserat omnipotens: sed me quoque reddere vota Iussit, & haec magno vota probata Deo. Illius obsequium sero celebrabitur aevo: Nunc etiam mundo nostra probanda fides. [pagina 29] [p. 29] Quod vovi scelus esse scio: sed vovimus illud, Vovimus, & voto nulla medela meo est. Dum miser, atque orbus vivo, mea vita scelesta est: Dumque scelus praesto, sum magis ipse miser. Quod facio, patior facinus: caedensque trucidor: Mortua tu, Iephtes hostia viva cadam. O utinam, tunc cum bello succumberet Ammon, Hostili genitor caesus ab ense forem. Non iam barbarici spectator funeris essem, Ingemeretque meis flebilis ara malis. Nec, si me reducem mersissent tartara patrem, Stultitiae lueres praemia dira meae. Phoebe tuos, vestros abscondite sidera vultus, Nec videat foedas lux speciosa neces. Ite procul famulae, satis est spectare parentem, Solus ego tanti funeris author ero. Da veniam Iudaea mihi; patriaeq́ue, tibique, Hoc etiam constat tuta cruore salus. Quid genitrix irata doles? tibi debeat illa, Debebit patri plus tamen illa suo. Nata tua est? magis illa mea est. ego perdere possum, Qui genui, nostri filia iuris erit. Si renuas, me periurum amplexare maritum: Si renuas, facies me magis esse reum. Vorige Volgende