Oratio Iosephi fratres in Aegypto agnoscentis. Eleg. VIII.
ILle ego sum nuper patrijs extorris Iöseph
Sedibus, & nostrae portio spreta domus.
Ille ego sum vestro frater de sanguine, quem rex
Imperio latè vult dare iura suo.
Cura patris nocuit puero, patrique placere
Cui nocuit, curae plus fuit ille Deo.
Extulit huius amor, quem fratrum presserat ira;
Vna salus vobis displicuisse fuit.
Quàm mea dissimili se iudice caussa tuetur:
Quam distant studijs terra, Deusque suis.
Vos mea, vos rigidis strinxistis brachia vinclis,
Ille meum claro cinxit honore caput.
Quae Pelusiacis fecistis serva colonis,
Reddidit illa mihi libera colla Deus.
Non hic caeca suos iactet Rhamnusia vultus,
| |
Aut rotat instabiles ficta puella vices.
Casus abest, nec sors venturi incerta vagatur,
Aut hominum nullis finibus errat opus.
Dirigit haec, totum nutu qui temperat orbem,
Rector, & occulto numine corda movet.
Ac veluti tacitis subterlabentia terris
Flumina, coeca quidem, sed tamen apta, fluunt:
Permeat ad fixos Superûm sapientia fines,
Quaeque latent, magnâ cum ratione facit.
Illa nefas, scelerumque vias vestigat, & ortus,
Quò ruat, & quantum possit iniqua manus.
Iam vitio sapiens laxat, iam stringit habenas:
Quaeque vetat, fieri provida saepè sinit.
Impedit, & prohibet: poenas infligit & aufert:
Dura malis, precibus flexilis, aequa bonis.
Inclusi spatijs frendent sceleratus & exlex,
Nec se posse dolent, quae voluisse queunt.
Cernite me, variae exemplum memorabile sortis,
Cernite me, vitae cernite fata meae.
Qui modò pauper eram, regum palatia scando:
Quem puduit fratrem dicere, sceptra colunt.
Quem modò captivum mulier lasciva tenebat,
Emicat, & decori redditus ille suo est.
Dum furit improbitas, dum fratrum gratia rara est,
Nostra per augustum gloria tendit iter.
Me beat exilium, me vestra opprobria tollunt,
Et meus è turpi carcere crevit honos.
Heu lachrymor, fratres, & conscia pectora cernens,
Inijciam timidis pectora pectoribus.
Oscula defigam trepidis, sed blandula, labris:
Non alius vestri criminis ultor ero.
| |
Quos gerimus, vobis etiam debentur honores,
Pars etiam vestrae nostra salutis erit.
Sumite congestis Cerealia munera saccis,
Isacidumque meo vivat amore domus.
Ne pereant tanti miseranda morte nepotes,
Praevius haec adij regna beata nepos.
Vos titulos, natique vices narrate Iacobo,
Decrepitumque levent nuncia laeta senem.
Nos genitor fecit miseros, sed fecit amando.
Nos rapti miserum fecimus esse patrem.
Nunc amor ille mihi, nunc sors adversa parenti,
Nunc vobis in me prosuit esse malis.
|
|