| |
Elegia V. Abrahami è Chaldaea abeuntis oratio.
IBimus, & quò fata trahunt, retrahuntque sequemur:
Nec profugum tellus, vel remorantur aquae.
Chara vale Chaldaea, vale mea patria, quicquid
In patria potuit dulce fuisse, vale.
Thariades procul exul abit, properamus amici,
Quò Deus & Superûm iussa verenda vocant.
Nec via, quà ducar, nec quas ferar hospes in oras,
Exilij vel quae meta futura, scio.
Hic pater, hic tribus est, &, nomina blanda, nepotes:
Ludit & antè oculos turba propinqua meos.
Hic domus, hic veteri congestum cespite culmen:
Hic patrios colimus, numina prisca, lares.
Hic mihi vicinâ praeceps admurmurat undâ
Tigris, & Euphratis lene sonantis aquae.
Hic ager aërij mellis coelestia dona
Sufficit, & multo lacte capella tumet.
Linquimus haec, quae certa domi, non certa sequentes;
Et tamen haec eadem spes mihi certa facit.
| |
| |
Forsitan Assyrias Nilo mutabimus undas,
Atque alibi Euphrates, Tigris & alter erunt.
Forsan in Eoo figam tentoria mundo,
Forsan in Occiduo me manet orbe locus.
Nec fugio Boream, gelidi nec frigora Ponti,
Nec nimium nobis fervidus Auster erit:
Omne solum natale pijs. non semper ijsdem
Nubibus haeret avis, piscis inerrat aquis.
Officij parere mei est: sunt cetera coeli.
Auspicijs magni Numinis ibit Abram.
Hoc duce si tutus fuero, non ulla morabor
Damna, nec invisum pes mihi sternet iter.
Ille mihi currus, mecumque erit ille viator,
Et comes, & tantae duxque reduxque viae.
Quae mihi vox dixit: patrijs è sedibus exi,
Haec eadem dicet, quae mihi terra vacet.
Qui iubet, ut chara procul hinc à gente recedam,
Leniet ignotis barbara corda viris.
Innumerasque inter tollet mea nomina gentes,
Nec sinet aut cultus, aut sua verba mori.
Erige me non fracta Fides, da robur eunti;
Atque animo subeant altera secla meo.
Hic pereunt anni, pereunt hic regna, domusq́ue,
Vitaq́ue, quam miseri vivimus, ista vaga est.
Cessit in hospitium mundus, novus advena veni,
Vespera cum fati venerit, ibo foras.
Vita data est utenda, alibi meliore fruemur;
Patria non hic est; quaeritur illa mihi.
Non dabit hanc Babylon, non hanc dabit Assur, & Haram
Non Canaan semper, non Pharos ipsa placet.
| |
| |
Non satis est Bethel, nec erit mihi patria Sichem
Aut quicquid toto Sol oriente videt.
AEthereas speramus opes, speramus & arces,
Et quae non teneo sidera, vota tenent.
Quam non fessa manus, sed condidit arbiter orbis,
Ista mihi sedes, ista futura domus.
Hic vagor incertus, nunc huc, nunc avocor istuc,
Quaeque viae, vitae circulus ille meae est.
Nec tamen extorrem crimen facit, aut malus erro
Indignus patriâ cogor abire meâ.
Te sequor, ô Superûm rector, quò iusseris, ibo.
Gaudeat hoc tellus hospite, cive polus.
|
|