| |
| |
| |
Adamvs peccans. Eleg. II.
CErnite me, me degenerem spectate nepotes,
Principium miserae posteritatis ero.
Sanguinis haeredes, pariter quoq́ue criminis estis,
Atque reum quae me, vos quoque causa facit.
Cum ruerem mecum ruitis, me stante stetistis;
Vnus ego vestrûm morsq́ue salusque fui.
Viximus insontes, & vos: peccavimus, & vos:
Nec sine patre boni, nec sine patre mali.
Sic placuit pepigisse Deo. lex prima parentem,
Et sobolem simili conditione ligat.
Et potui peccare miser; voluiq́ue, quod unum
Fas erat arbitrio me potuisse meo.
Et potui non esse miser; nec velle, quod unum
Dum volui, potui qui miser esse, fui.
Libertas facit ista reum. si cogerer, essent
Tuta patrocinio crimina tanta suo.
Quid malus obtendam sceleri? tua, maxime rector,
Nota fuit menti lex veneranda meae.
Novimus & Superûm poenas, & labile coelum
Exemplum spretae relligionis erat.
Quem peccasse pudet, didicit peccasse priores,
Debuit & tantis cautior esse malis.
Sprevimus audaces magni mandata parentis,
Et potuit vetitum plus placuisse nefas.
Nec mihi simplicitas, nec causae proderit error:
| |
| |
Mens sapiens maior simplicitate fuit.
Credulitas scelerata mea est: & crimine in isto
Livor, in hoc species impietatis erat.
Quin mihi divinae sortis speratur imago,
Et vanâ superos ambitione sequor.
Ingrato peccare libet. cui vasta patebat
Machina, praelatum non tulit ille Deum.
Stultitia coelum petij, magnique Tonantis
Progenies coelo noluit esse minor.
Mille modi scelerum facto sociantur in uno,
Et miser haud unâ sum ratione nocens.
Femina seduxit miserum decepta maritum,
Et mulier tanti criminis orsa facit.
Auscultasse meum scelus est, thalamoque, Deoque
Debitor, illius falsus amore fui.
Suaserat Eva malum; cur non dissuaserat Adam?
Cur coniunx facti facta magistra mei est?
Cur magis illa dedit? cur tu minus abnuis Adam?
Aut minus hoc vetui, quò magis illa iubet?
Illa prior Sathanae monitis: ego credulus illi
Obsquor, & titulo deteriore eado.
Ordine peccatur, concessaque femina vitae,
Prima mihi mortis facta ministra fuit.
An tanti pomum fuit, & praelata voluptas?
Et potuit pomo vilior esse Deus?
Cur frugum rerumq́ue ferax mihi sorduit hortus?
Et gula mandenti luxuriosa fuit?
Quae concessa mihi est, vitam produxerat arbor;
Accelerant vetitae funera certa dapes.
Me natura reum poscit, coelumque, Deusque,
Et furit in nostrum conscia terra caput.
| |
| |
Quae placido nuper ridebant sidera vultu,
Intentant rigidas, iam truculenta, minas.
Quae tot sponte priùs fundebat munera tellus,
Vix eadem assiduo fracta labore dabit.
Incolumis qui nuper eram, iam languidus erro,
Extremumque vehet pigra senecta diem.
Quae mihi mansuetae domino parere solebant,
Turba ruunt in me, sed nocitura, ferae.
Mergor aquis, uror flammis, sublimia terrent,
Nascitur ad poenam quaelibet herba meam.
Ipsa quoque emoritur decoris coelestis imago,
Et melior nostri pars scelerata nocet.
Me tenebrae, mentemque frequens obnubilat error,
Et perijt priscus relligionis amor.
Exulat & pietas, candor, probitasq́ue, fidesq́ue,
Et subeunt animum crimina mille meum.
Peccati vexilla sequor, sum verna malorum:
Totus & imperio sordidiore regor.
Heu pudet, & tanti sceleris mihi conscia mens est,
Dumque pudet, membris tegmina quaero meis.
Quin Deus ultor adest, Nemesisq́ue fatigat euntem,
Dum fugio, tacito me pede poena premit.
Quae latebras mihi tesqua dabunt? quò noxia vertam
Lumina? quae vultus nox teget atra meos?
Cor tremit, occultusque quatit praecordia lictor,
Et mea perpetuus pectora tortor habet.
Antè oculos Styx ipsa subit, manesque profundi,
Quasque nocens potui promeruisse neces.
Praecipitat mors saeva gradum: gladioque coruscans
Arcet vivifico limine dextra reum.
Sic perij peccans, & rupto federe mundi
| |
| |
Irruit in sontes terra polusque duos.
Ipsaque posteritas fatis innexa parentum
Flagitio debet velle perire meo.
|
|