| |
Oratio Vetvriae ad Cn. Martium Coriolanum filium, armis patriam impetentem. XXII.
QVò malesane ruis? patriaeque haud tale merenti
Hostiles infers acies, & tela Latinis,
Infestosque tuis intentas moenibus enses?
Quid Latium, quid Roma in te committere tantum,
Quid cives potuere? tua est Volumnia coniunx,
Quam ferro scelerate petis, tua pignora Martî,
Natorumque feris iugulos, ultorque malorum
In mea victricem convertis viscera dextram.
Vsque adeòne tuo concedis frena furori?
Nec cessas certare odijs? tantumne licebit
| |
| |
Invidiae? patriaeque tibi venerabile nomen
Sub pedibus, ceu vile, iacet? iam filius hostis
Esse cupis, materque tui cum coniuge belli
Materies feralis ero? quas eripis urbes,
Eripis & nobis, & quos grassaris in agros,
Hos credam quoq́ue iure meos. quae moenia perdis,
Sunt matris, sobolisque tuae. periere Novella,
Corioli, Satricumque potens, Trebiumq́ue, Pedumque,
Et Labici, supplexq́ue tuis Pollustria castris;
Meque, tuosque malis demens involvis ijsdem.
Sit plebes Romana nocens, proscripserit illa
Insignem virtute ducem. non illa probare
Innocuae potuere nurus. damnavimus uno
Ore nefas. sontes incusent iura tribunos,
Hi belli decreta luant. ego mater iniquas
Sum nati miserata vices, lachrymisq́ue peregi
Officium, verbisque fui solata dolorem.
Hostibus immixtae coniunx, sobolesque, parensque
Vivimus, & nostro petitur vindicta periclo,
Ex aequo furor iste nocet. complexibus hisce
Cur haerere cupis? quae me, complectitur hostem
Dextera, nec genitrix nocituris eximor armis.
Haec facies irata mihi est: quae basia figis,
Das inimica mihi. nunc omne hostile putandum est,
In Romam dum castra moves, dum classica matrem
Sollicitant, tenerosque cient tua bella nepotes.
Hac ego, quam genui, peperique Veturia, iamiam
Abducar captiva manu: devicta triumpho
Destinor: ante tuas incedam vincta phalanges,
Brachia numellae, qui te gessere, lacertos
Vincula constringent: quae saepius ubera flenti
| |
| |
Porrexi puero, nunc improbus hauriet ensis.
In cunas rabies, propriosque insana penates
Arma ruent, &, quos habitasti mitior olim,
Evertet tua dextra lares. deposcitur insons
Ad poenam puer, & culpâ mactabimur unâ.
Hos ego te in casus, & in haec te fata Quiritum
Progenui? ut nostro natus de sanguine Romam
Perderet, & Volscis crescentem traderet urbem?
Heu tanti sum caussa mali, sum, Romule, nomen
Imperio fatale tuo. iam nascitur ex me,
Cui vix nata suam debebit Roma ruinam.
Cur turpi me morte mori, cur crimine tanto
Coriolane cupis? generiq́ue adnectis, & umbris
Opprobrium tam grande meis. miserabilis, exul
Esse velim: solùm per te perijsse, scelestum est.
Conduplicat tua causa malum: mihi cerneris idem
Hostis, & extorris patria. sors utraque matrem,
At magis illa premit. res scilicet altera fati est,
Arbitrij res una tui. depone feroces,
Et nobis placare, minas. quin adspicis illa
Romulidûm constructa manu, & iam didita fama
Moenia, Mavortisque domos, veterumque celebres
Relliquias Danaûm, atque novae fastigia Troiae.
Si non illa movent, saltem miserere parentis,
Natorumque pater. pudor est, tibi, coniuge servae,
Deque triumphatâ promitti matre triumphum.
Irarum decerne modum. malè bella ministrat
Impetus. humanis etiam succenset Olympus
Criminibus, sed thura Deos, sed vota, precesq́ue,
Sed flectunt lamenta Iovem. num patre rogante
Hectoris exuvijs atrox ignovit Achilles?
| |
| |
Quamque prius rapuit Priamo Tirynthius urbem
Reddidit, ultricesque Deos placavit Orestes?
Quod si nec gemitus, mea nec suspiria frangunt
Praecipites animos, tibi si contemnitur uxor,
Roma, Deûmque locus, tot nomina blanda tuorum,
Infulaque, & Patrum referentes iussa iussa Quirites:
Impete maternos iugulos, in coniuge ferrum
Abde ferox, sobolem patrijs à moenibus arce:
Saeviat in socios cognata potentia cives:
Rideat hoc Volscus, Veiensque, & iniqua Falisci
Nomina: crudeles placeant Samnitibus irae:
Solaque Romano succumbat Roma furori.
|
|