| |
Ad Illustrissimum Principem Fredericvm Henricvm Principem Auriacum, Comitem Nassaviae, &c. Gubernatorem Gelriae, Hollandiae, West-Frisiae &c.
Gratulatio Panegyrica.
Illvstrissime princeps,
Facit contemplatio, sensusque publicae felicitatis, ut quos honores divinis pariter, &
humanis consilijs summos adeptus es, Tibi gratulari audeam, eâ oratione, quae nulli | |
| |
nostratium invidiosa, exterorum nullis, praeterquam hostibus, ingrata esse potest.
Vti enim ad hoc maximae dignitatis, & imperij fastigium, non ambitio Te, aut luxuriantis
fortunae caecus favor, sed perspecta Belgarum populo virtus, animique fortitudo, & gentis
Auriacae ingentia merita evexerunt; ita nulli grave esse potest tanti nominis tui incrementum,
nisi cui expedit sine rectore esse avitae libertatis vindicem Rempublicam. Etenim post noctem,
quam penè supremam habuimus, defuncto fratre Principe, novum sidus illuxisti, cujus ortus, quasi
novi Solis, lucem caliganti patriae reddidit, & publibi moeroris invisam
tempestatem subita serenitate discussit. Vt dubium sit, utrum major fuerit conceptus ex morte
Invictissimi Herois dolor, an ex hisce imperij tui auspicijs commune gaudium. Certè paria sint
oportet. Nec dispar esse potest occidentis, & nascentis virtutis aestimatio. Et ita nobiscum
comparatum est, ut quorum bonorum jactura dolemus quam maximè, eorum accessione, quum summa illa
sunt, gaudeamus non minus. Quantum enim in Fratre amisisse nos fatemur, tantum in Te recuperasse
certa animi fiducia credimus. Vt si sub illo floruit inclytum Foederati Belgij imperium, sub Te,
quam adeptum est securitatem, & gloriam, porrò inviolatam conser- | |
| |
vabit. Non
poterant profectò Potentissimi Foederati Belgij Ordines sapientius tantarum rerum momenta
moderari, nisi ut in eadem domo familiaque Imperij vires remanerent, cujus nomen colere
venerarique assuevimus, & in qua salutis ac praesidij nostri firmamentum ac robur omne
fato quodam repositum fuisse videtur. Fuit illa Nassaviorum domus, coelitus delapsa progenies ad
Imperia Belgarum; quae primum Belgio universo Praefectum dedit Engelbertum Nassavium propatruum
tuum, cujus ductu quum res maximas in Gallia, Flandriaque gessisset Caesar laudatissimus
Maximilianus, florentissimis eum Belgij nationibus praefecit. Quem secutus Henricus Nassavius,
Engelberti è fratre nepos, non solùm potentissimo exercitui Caroli Quinti Caesaris in Gallijs
dux praefuit, verum etiam Brabantiae universae, aliarumque Provinciarum,
ejusdem Imperatoris nomine, gubernacula tenuit. Nec minor laus fuit propatruelis tui Renati
Cabilionensis, Arausionensium Principis, Hollandiae, Zelandiae, Frisiaeque
gubernatoris, qui postquam Gelriae ducatum Caroli Caesaris imperio adjecisset, felcissimos
blandientis fortunae successus praematurâ morte finivit. Mox ad patrem tuum Gulielmum devolutus
Auransiae Principatus, & Hollandiae, Frisiae, ac Vltrajecti Praefectura, in qua ita | |
| |
se gessit Princeps consideratissimus, ut quum se & Patriae, & Regi suo sacra
fide obstrictum sciret, non prius à Rege defecerit, quam postquam ille rex esse desijsset, nec
patriae custodiam deposuerit etiam tunc, quum empti latronis metu ea defendenda esset, &
magna mercede parricidis veniam fecisset regius furor. Et quanquam nulla calamitas par ejus
morti ab irato Numine excogitari potuit, tamen magnitudinem rerum, quas difficillimis temporibus
egit, intuentibus, credere licet, tantum Principem Deum accommodasse turbatis Patriae rebus, ut
non nisi extincta tyrannide, partaque libertate, eum origini suae, hoc est, coelo repeteret.
Post hunc, gravissimis Hispanorum odijs ac periculis circumseptam Rempublicam, Gubernatoris
titulo, assecutus est Maritius frater, qui bellum sub Patre inchoatum tanta in rebus agendis
promptitudine, celeritate ac felicitate gessit, ut hostem, qui lacessiverat prior, fractis jam
ultrà Herculis Liberique terminos viribus, induciarum leges accipere coëgerit. Et sanè, si
causam potuisset, non alium ipse belli sui Imperatorem electurus fuisse videbatur. Itaque nomen
ejus, & fama rerum per totum orbem diffusa, gentibus etiam exteris admirationi ac terrori
fuit, & non modò eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam
superavit. | |
| |
Huic Principi quum successor quaereretur, non poterat
praeter Te eligi alius, qui ad hanc spem genitus & educatus, non majores solum, sed &
jam nuper Patrem, Fratremque tantorum muniorum consortes habuisti. ut quoties hos mente
circunferres, toties in altero singularis prudentiae, in altero fortitudinis militaris cum
fortunâ conjunctae imaginem recognosceres, & per vestigia utriusque decurrens, sicuti
generi, ita & magnitudini amborum succederes. Vtique istis Ducibus ordinata primùm
disciplina militaris, viresque civitatum non minus bellandi arte, quam virtute firmatae; ut
quibus studijs imperij nostri fundamenta jecit Pater, opes publicae ac privatae, bellique laudes
sub Fratre creverunt, ijsdem totius operis gloriam consummares. Neo solum profectò maximorum
Principum coguatione, velut honesto quodam sanguinis praejudicio, Reipub. gubernaculis admotus
es, verum proprijs virtutibus id fieri meruisti, quod citrà ullius invidiam, omnium applausu,
veluti coelesti oraculo, factus es. Non militari impetu ac inclinatione, quod Romanis
Imperatoribus familiare, sed consilio & ratione electus es; si modò eligi potuisti, qui
solus tantae moli sustinendae idoneus superfuisti, nec tam augustae gloriae vicinum magis
paremve alium habuisti. Opus erat Milite, cujus Tu partes omnes exple- | |
| |
visti, tum
mortis, cujus metus caeteros exanimat, perpetua contemptione, tum gloriae laudisque insatiabili
cupidine. Opus erat militiae Duce, quem ita hactenus expressisti, ut non nisi serò factus
videaris, nec doctrina usuque solùm, sed naturae beneficio Imperator esse credaris. Opus erat
rerum, quae domi sunt, Gubernatore, quem excelsaeindolis moderatione, rara humanitate, erga
cives benevolentia, & prudenti consilio omnibus numeris absolvis. E ludo & pueritiae
disciplina in militiae disciplinam profectus es, & tyrocinij rudimenta sub fratris militia
deposuisti. Expugnatâ jam tum ab eodem Gertrudisbergâ, validissimae urbis Dominio simul ac Praefecturâ auctior, patriae haereditatis sortem inclyti
sanguinis ac nominis fama illustrasti. Adolescens ordines & signa duxisti, & majore,
quam ferebat aetas, animo hostem petijsti, non antè potens tui, quàm maximi parentis manibus
Hispanorum sanguine parentasses. Omnia facilius, quam moram ferre poteras. Cunctatio servilis,
statim exequi militare ac regium adolescenti videbatur. In acie animus, & armis erat, &
victoriam jam animo praeconcipiebas, si tantum ante signa, & phalanges tuas stare potuisses.
Quin etiam, quae leviora haberi solent in re militari, charum te ac venerandum efficiebant,
exercitatio armorum quotidiana, inter ipsos mi- | |
| |
lites gregarios conversatio, vigorque
militaris. Fratri pepetuus comes adhaerebas, qui tot urbium victor, tot praelijs superior, tot
classium domitor, nunquam sine Te victor fuit, sed uti consilij periculique, ita laudis quoque
& gloriae consortem esse voluit. Ibas in hostes, ipsis cuneis immixtus,
nec honestum esse ducebas de illo triumphare, quem non laesisses ipse. Leve credebas nominis tui auspicijs pugnari, nisi bellorum discrimini te offerres ipse, mucrones in ora hostium dirigeres, collato pede pugnares, ordines turbares, nec nisi prostrato hoste gradum promoveres. Ità non Ducis solùm, sed & militis munia executus es; nec disciplinâ solùm ac jussis, sed exemplo etiam, & factis praeivisti. Vidimus vultum ducentis in praelium milites, obsidentis urbes, fugantis obsidentes, obsessos liberantis, & equites ad bellum excitantis; jam patriae libertatem, jam hostium spolia, jam inveteratae virtutis documenta, & immortalis gloriae praemia pro concione commemorantis. Ne verò major esset armorum, quàm prudentiae tuae laus, ineunte adolescentia in Concilium Status (quod vocant) adscitus, bellicas res consilijs quoque tuis moderatus fuisti, & eas sententias dixisti, quae summam prudentiam cum summa animi excelsitate conjunctam indicarent. Peditum agmina postquam feliciter duxisses, tandem | |
| |
totius Belgici equitatus imperator fuisti, & maximum belli nostri robur ac septim cura tuâ fulsivisti. Nec poterat arctis patriae limitibus concludi sublimis animi tui vigor. In Britanniam legatus mitteris, & initum olim cum Elizabetha foedus restaurans, à Iacobo Rege veteris societatis subsidia facilè impetras. Reversus, urbibus, propugnaculisque omnibus, quotquot in Flandricâ orâ Potentissimis Ordinibus parent, gubernator praeficeris, & futurae dignitatis praeludia auspiciaque capis. Etenim, quum in belli Duce haec inesse oporteat, scientiam rei militaris, animi fortitudinem, & authoritatem, quis Te scientior esse potest? qui militiae praecepta non solum à Fratre accepisti, sed & dedisti ipse; nec quae dedisti, ex alienis semper judicijs, sed ex proprijs quoque bellis ac victorijs hausisti. Puer, vir, domi, foris, armis, consilijs, pace, bello, arte, robore, eques, pedes, terrâ, mari, miles, dux, vel gessisti bella, vel, quae gereres, cogitasti. Quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello modus, expedire, propriae tuae laudes sunt. Vt pedestres, ut equestres ducendae turmae, ne locum deserant, ne ordines turbent; ut munire castra, ut ducere fossas, ut committere exercitus, ut eosdem revocare oporteat: denique quaecunque evenire in acie ac praelijs possunt, | |
| |
omnia campestri meditatione praenovisti. Fluminum tractus, Mosae, Vahalis, Rheni, Isalae, Schaldis vada, profunditates & flexus: urbium, propugnaculorum, portuum situs, ac robora, aperta tibi sunt. Et, quod in Annibale laudat Livius, non minus hostium, quam tua loca explorata habes. Fortitudinem verò animi in ijs perspicere licet, quae vel cum alijs, vel sine alijs magna praeclaraque egisti. Tu comite Briaulteo, alijsque Gallicae nobilitatis Ducibus è castris digressus, & Mendozae insidijs circumventus, insigni fortitudine Te, tuosque expedivisti, & periculi magnitudinem laudi ac commodo deputasti. Nec enim temerè adversa casuum aestimat, quem fortuna subinde decepit. Tu ad Roram amnem, circumfusis undique hostibus, captus penè, capi tamen non potuisti, & cum victus videreris, verso in desperationem consilio, non sine numine victoriam reportasti. Pugnabant utique pro te celebrati nominis fama, & illa ipsa, quam dixi, desperatio, ingens ad contemnenda pericula incitamentum. Tu obsessam à potenti Rege Brunsuicensium metropolim summis obsidionis periculis liberasti, tantaque id negocium confecisti celeritate, ut citius vicisse, quam venisse cognoscereris, ejusdemque liberationis author idem & nuncius fueris. Tu, cum ancipiti diu certamine in Flandria de summa penè rerum | |
| |
dimicaretur, ingens quoque tuis incitamentum fuisti, tum ad se tuendum, tum ad hostes fortiter incessendum. Tu Limburgensi agro, rigente bruma, ignes & arma intulisti, & non magna militum manu, in ipso hostilis terrae meditullio, Erkelium oppidum expugnasti, diripuisti, incendisti. Trepidavit nuper subito cohortium tuarum adventu Brabantia, & illic militem Batavum stare obstupuit, ubi securitatis suae & imperij sedem posuit summa Hispaniarum majestas. Et facilè Nemetum terris jam pridem tristem servitutem avertisses, nisi laeva fuisset ijs Ducibus mens, qui blandis foederibus circumventi, inglorij & singuli perire, quam gloriosissimi belli fortunam experiri maluerunt. Ita contemtrix illa mortis pro patria virtus latius se diffudit, quam ubi nata est; & heroicos ausus illic explicare conata fuit, ubi stirpis suae originem ac cunabula veneratur. Adest quoque Tibi, quae multum in bellis administrandis, atque imperio militari valet, Auctoritas. Et, qualis laudatus ille Germanicus, visu & auditu juxta venerabilis, cum magnitudinem & gravitatem summae fortunae retines, invidiam & arrognatiam effugisti. De Felicitate nihil dicam, quae quia in potestate nostra non est, nec virtutibus accenseri meretur. Eam tibi Deus summam praestet, & destinata salubriter potentius Numen exequatur. | |
| |
Formam imperante dignam sortitus, non animis solùm, sed etiam oculis civium servis. Imperium quoties cogitas, omnem Majestatem in lubrico positam prudenter cogitas, & inter maximam & ultimam fortunam nihil interesse edoctus, illam reverenter habes. Festinationem, temeritatemque prudentia ac consiliorum freno moderaris. In omnem occasionem intentus, nec tuae dees, nec hosti suam subministras. Sed inter has praeclaras & eximias virtutes tuas,maximè tamen se ostendit Comitas illa tua, &, quam à Batavâ gente habes, Humanitas; quae ita in te elucet, ut ad hanc unam virtutem genuisse te videatur natura, studium exercuisse, felicitas servasse. Ita faciles aditus ad Te privatorum, ita liberas esse querimonias sinis, ut is, qui dignitate principibus excellis, facilitate par infimis videaris. Moderationem, modestiamque, in omni fortuna eminentia bona, propria habes, &, quod de Tito olim dictum, neminem à sermone tuo tristiorem dimittis. Tua quoque haec vox est, quae olim fuit Trajanilaudatissimi Principis: Talem praestabo me Imperatorem meis, qualem optarem ipse privatus. Quae quum ita sint, minimè fuisse difficilis deliberatio credenda est, quisnam potissimum tantis rebus, hoc tanto bello praeficiendus esset. Mihi verò memoria vetera repetenti, & mentis oculos per antiqua avorum tuorum
| |
| |
decora circumferenti, haec sedet sententia, nulla te virtute majoribus tuis minorem futurum, qui nulli dignitate, opibus, animique celsitudine es inferior. Quid? quod rerum à te gestarum praestantia, velut quibusdam alis, sublati, cogitatione & spe multò jam ulterius provolamus. Nec sentit vovetque aliud Patria universa, quae vota jam sua colligit, faustisque acclamationibus Gubernatorem suum gratulabunda excipit. Gaudent Illustrissimi, Potentissimique Foederati Belgij Ordines, &, quam summam habent potestatem, Te imperante ac vindicante illustriorem habent. Gaudet Batavia, singulari jure tua, & ei se vitam dedisse gloriatur, à quo vitam jam sibi, securitatemque promittit. Gaudet Geldria, & illum se Ducem nactam laetatur, cujus industria propagatos imperij sui fines, Rhenum, Vahalim, Mosamque ab hostium incursionibus non semel defensos adspexit. Gaudent Toxandri, & cum omnium te ducem agnoscant, suum privato nomine compellant. Gaudent Trajectini, & inter Batavos ac Sicambros medij, utrorumque applausus suis applausibus excipiunt. Gaudet Nassaviorum familia omnis, & gloriae suae incrementa ex tuâ sperat. Gaudet civium quisque, quorum alij corpus, non virtutem, alij sulùm nomen patris immutatum esse dicunt. Omnes certatim te velut beneficum & salutare quoddam | |
| |
numen adspiciunt, alternis judicijs ambigentes, Dominum salutent, an Patrem. Iam militum, totiusque exercitus applausus, quantum tui vel admirationi dediti sint, vel charitate flagrent, testes sunt. Fremitus concursusque omnium, neminem solum gratulari sinit. Ac caeteri quidem viciniores Principes ac populi, quanta omnes animorum alacritate recentem Praefecturae tuae nuncium acceperint, ex eorum Legatis cognoscere potuisti. Academia nostra, Reip. hujus non ornamentum solùm, sed & fulcrum, pariter Te Patriae ac litterarum, Martis Palladisque tutorem veneratur. Quare capesse gubernacula florentissimarum provinciarum Princeps Illme, quas fama rerum gestarum, opum affluentia, virium gloria terribiles fecit. Agitur in ijs Nassaviorum gloria, quae tibi à majoribus cum magna in rebus alijs, tum maxima in re militari tradita est: agitur salus tot sociorum atque amicorum, regum, principumque, qui suam felicitatem perniciemque à nostrâ sejungi non posse sapienter vident: agitur fortuna tot optimorum civium, quibus non salvis & pacis ornamenta, & subsidia belli frustrà requires. Exempla Tibi adsunt fortiter & feliciter capiendi imperij à majoribus illis tuis, quos immensa serie Caesaribus annectis. Eminent inter illos Adolphus, Gulielmus, Mauritius, primi ultimique conditores | |
| |
magnitudinis & claritudinis Nassavicae. Adolphus vir bello maximus, plus virtuti suae, quàm fortunae debuit, & quum omnia sua saluti publicae devovisset, se quoque tandem devovit; docuitque posteros, difficulter possideri imperia, quae cum potentiorum invidia possidentur. Gulielmus pater, ut caeteras ejus virtutes sileam, Lenitatem, Constantiamque, & in saevis undis tranquillum animum tibi transcribit. Vt gubernator in magna navi flectit ac regit omnia parvo motu, ipse immotus; talis ille tuus genitor, periculorum securus, fluctuantem bellorum tempestatibus Belgicae navem. Quid Mauritius frater? vixit carus suis, metuendus hostibus, utrisque venerandus, & satur gloriae, satur vitae, Te non imperij modò sui, sed & virtutum suarum haeredem reliquit. Fuit in illo vis animi incredibilis, laborum patientia propemodum nimia, fortitudo inter Europaeos Principes excellens, consilium par animi fortitudini, scientia rerum Mathematicarum eximia, pietas denique erga parentem insignis; quam, Philippum paternae caedis authorem non semel justissimo bello ultus, orbi testatam fecit. Et, quae summa numinis benignitas fuit, exspectavere eum fata, dum Oriente domito, aditoque nuper Occidente, quicquid mortalitas capiebat, nominis fama impleret. Quod si maternum genus spectare | |
| |
libeat, quod ex Galliae summis Principibus deducis, hîc avum intuere Casparem Colinium, Galliae Admiralium, magnae authoritatis, famae, ac fidei virum, qui cum se totum puriori religioni consecravisset, vitam sibi crudeliter eripi, quam illam, maluit. Tu succedis, & ijsdem virtutibus illos reddis, quorum sanguinem praefers. Non potest non rapi ad similitudinem eorum, à quibus fluxit, excellens indoles, & simulacrum refert coelestis animi decerpta ab ijs arua. Obsequeris vocanti Te ad magna Fortunae, sed ita, ut virtuti illam ipsam debeas. Sine hac Princeps famam magnam habere potes, non potes bonam. Non convenire cuiquam imperium ajebat Cyrus, qui non melior esset ijs, quibus imperaret. Nec firmum imperium esse potest, ubi illa exulat. Vti navigantium oculi in Helicen, ita in Principes suos versae pleraeque civium mentes & oculi, non tam imperio, quam exemplo moventur. Arduum tuum munus est, & magnum, mole, cura, periculo. Bello praeficeris gravissimo, sive hostem spectes, cujus potentia maxima est, sive rempublicam, quam defendi nostra aliorumque interest. Et cum alibi bella fuisse, & transisse compertum sit, hic sedisse, & habitasse creduntur. Scilicet, fecit locorum oportunitas, & eorum conspiratio, qui magnitudini nostrae sunt offensi, ut consilia, & arma undique Austriacorum verterentur in has partes, & | |
| |
nostro hoc solo certamen certaretur, penè dicam, de Europa. Venisti in medium belli discrimen, ex quo non difficulter Te expedies, si, quod facis, Deum adhibueris in consilio, & nihil magni sine illo Numine te posse credideris. Habuit olim libertas nostra hostes potentissimos Romanos, & jam Hispanos habet, gentem, uti Annaeus Florus testatur, bellatricem, viris armisque nobilem, Annibalis eruditricem. Vtrisque, cum in bella truderetur, opposuit causae aequitatem, artem militarem, & invictum animi robur. Sed per gravissimas tempestates, & bellorum procellas, in hanc temporum felicitatem enavigavit, auctaque inter arma & enses, imperij potestas, fama, & opes. Tu ijsdem praesidijs fretus, fortitudini animi, quae in te summa est, consilium jungis; quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem afferre solet. Vides magnos duces plura consilio, quam vi perfecisse: nec temerè Diomedi socium Ithacum assignare sapientiae patrem. Bellum Hispaniense, gravissimis causis, amgno animo, felici successu susceptum, continuas, & parentis tui infandam caedem porro expiare pergis. Vtique Belgis imperas, quibus pro aris & focis fortiter mori suavius semper fuit, quam antè eos. Imperas ijs, qui bellis circumsepti, nondum tamen bello lassati sunt, nec pacem se habere posse, praeterquam | |
| |
in bello, arbitrantur. Imperas, sed magnis rerum nostrarum adjutoribus, Gallo & Britanno, quibus opitulandi necessitatem non sociorum solum amor, sed & propriae securitatis solicitudo quàm maximam imponit. Et est profectò is hostis, cum quo non de gloriâ, aut propagandis imperij finibus pugnamus, sed de vitâ, & quod vita antiquius, avitâ libertate. Fatum quoque hoc est tuae stirpis & domus, ut gloriae suae magnitudinem à miserorum tutelâ habeat. Dictum olim de Scipionum gente, natam eam ad Carthaginem vincendam. Ego de tua dixerim, natam eam ad sublevandos tyrannide, & foedo servitutis jugo Belgarum populos. Pacem ab hoste nec petis, ne victi videamur; nec oblatam respuas, ne superbi victores habeamur. Nihil enim magis decorum Principi, quam ut sciant omnes, & suscipere illum justè bella, & finire posse. Sed nullam admittes, nisi honestam & tutam. Secus non pax ea foret, sed servitutis pactio. Procerum populique haec vox, haec sententia est: Potius cum dignitate cadendum esse, quam cum ignominia serviendum. E militia & bello subductum Respublica vocat, sed (ignosce Patria sic loquenti) non omni ex parte beata. Tu beare eam porrò non desinis, dum Religionem & Iustitiam, certissima securitatis publicae pignora, fortiter propugnas. Vtique hae illae virtutes | |
| |
sunt, quibus Principes Deos fieri Augustus perhibebat. Illa, cum Dei Opt. Max. munus sit, in animos imperium habet, nec à nobis divelli potest. Et cum Deo hominem, homines hominibus, hos ipsos Principi suo alliget, vincula illa dissolvi non patitur. Vnam sententiâ frustrà exspectabis, quia suam quisque impensius amat; unam animis optare licet, quia plures Christiani sumus; quos utcunque opinio, & doctorum placita dividant, coelestium bonorum sensus communioque arctius junxisse debebat. Occurrit supplex Iustitia, & ad pedes tuos provoluta, se quoque laciniam vesti tuae attexi postulat. Dum se commendat, cives suos tuosque commendat, summî, medij, insimique ordinis. Tu Curiae ac juris summus praeses unicuique suum das, ne inferiores vim patiantur, nec superiores contumeliam accipiant. Non minus enim te civibus datum arbitraris, quam tibi cives. Et sicuti sidera splendorem non habent, nisi ut usibus mortalium inserviant; ita nec Tu dignitatem hanc, nisi cum officio conjunctam, habes. Iustitiae clementiam, & lenitatem admisces, & in hoc fastigio non magnus magis, quam bonus audire desideras. Amari siquidem à popularibus, metui ab hostibus digni principis est. Famam, jam praesertim in theatro ejus positus, seriò curas; & cum reliqui mortalium ea, que conducunt, | |
| |
maximè sectentur, Tu praecipua rerum tuarum ad illam dirigis. Quare temporibus tuis dicendis non deerunt decora ingenia, & grata posteritas prosperam tui memoriam circumferet. Nec minus laetus hic Inaugurationis tuae orietur dies, & salutaris Belgis tuis, nec Belgis tantum, sed & vicinis, nec vicinis tantum, sed & longè dissitis; etiam ijs, qui adversa nobis vestigia prementes, alia sidera, aliud coelum vident. Plura dicerem, nisi apud Deos Principesque pauco sermone utendum scirem.
Faxit Deus immortalis, slator vindexq́ue huius imperij, ut quam libertatem avitam insignis Nassaviorum prudentia, Procerum, civium, militumq́ue egregia virtus, & antè omnia coeleste ipsius numen hactenus defensavit, tutam porrò inviolatámque conserves; & Parenti fato dispar, Fratri felicitate par, utriq́ue animi magnitudine simillimus, Te, officiáque tua omnia Patriaeque Patrique aeternum consecres.
Ita vovet Excellentiae tuae
addictissimus
Caspar Barlaevs.
|
|