Beschryvinge ende lof der stad Haerlem in Holland
(1628)–Samuel Ampzing– AuteursrechtvrijDe Anguillâ conscissâ & elixâ satis, quae in mensâ inter carnes die Sabbathi posita revixit Harlemi ao. 1579.BAlsasarus validus cum rex agitaret habenas
Imperij, clarum quod Babylone fuit,
Inferretque suis argentea & aurea mensis
Quae tulerat Solymâ pocula ab urbe pater,
Parietibus digitos vidit tria-verba notantes.
Perculsus miris est quibus ille modis.
Ergò Magis, si scripta legant, sensumque requirant,
Ingentes, artis praemia, spondet opes.
Sed frustrà inquirunt, Daniel dum detegit unus.
Portante Regi tristia fata notas.
Nam cum prima nigris nox omnia conderet umbris
Non exspectato caesus ab hoste perit.
Sic infelicem plerumque ostenta minantur
Pernîciem sceleri, suppliciumque malis.
Hoc autem nostra quod factum est nuper in urbe,
Quam timeo ultrices significare minas!
Impius apposint cocus inter edulia carnes
Ga naar margenoot*Illo Saturni qui solet esse die;
En ConsCIssa satIsqVe eLIXa angVILLa reVIXIt,
QVo Monstro eXpaVIt, teCragVe LIqVIt herVs.
Nec mora, vicinos tanta ad spectacula ducit,
Tollere non licitas immemor ante dapes:
Quem mox illorum castigans talibus unus,
Num miset agniscis? te notat omen, ait.
| |
[pagina 439]
| |
Excipit ille levi monitoris verba cachinno
Improbus, admissum dissumulatque scelus.
Ga naar margenoot*At tu qui justas Deus excanderscis in iras,
Cum spernit leges impia turba tuas,
Hoc magis in vanos quodcunque est verre timores
Prodigium, samulos laetificetque tuos.
Prisca diu pictas foedo quasi vilior Angue
Iam premitur, nullis non violata locis.
Afflictam releva, sublatum redde vigorem,
Vt tibi solennis continuetur honor.
|
|