Beschryvinge ende lof der stad Haerlem in Holland(1628)–Samuel Ampzing– Auteursrechtvrij Vorige Volgende P. Scriverii Epigramma In Obsidionem Harlemi. QVID valeat bello concors cum milite civis, Harlemum docuit, sensit & hostis iber. Hei, quot ad obsessam liquit Dux ferreus urbem Millia! quot nummis constitit Alba tibi! Hei, quot terribili frustrà crepuëre boatu Fulmina! quot sparsis moenia pulsa globis! Vtque viri desint; quae spes? en, foemina pugnat: Moenia foemineâ refficiuntur ope. Obdurantque omnes, medioque in frigore servent, Atque agiles Brumae calfacit aura manus. Non ardente tamen deponunt Sole ligones? Nemo sub aestivo tempore languet iners, Intereà dubio glaciantur corda tumultu Militibusque tuis, & Frederice tibi. Non tradi invalidam dolet exspectantibus urbem, Armaque pro patriis non temeranda focis. [pagina 265] [p. 265] Iamque homini via nulla licet, terrâque matique Cincta sub Hispanum non eat illa jugum. Anxia praecipiti si venit epistola lapsu, Surgit in oppositas fortior illa manus. Ecce Dionaeas chartam perferre columbas? Et Martem dubites his habitare locis? Vorige Volgende