Beschryvinge ende lof der stad Haerlem in Holland
(1628)–Samuel Ampzing– Auteursrechtvrij
[pagina 262]
| |
Mox etiam Harlemum Maurus pervenit ad urbem,
Horribili quatiens improvida corda fragore
Armorumque, equitumque: furor victoribus idem,
Non eadem fortuna fuit: sic ipsa tyrannis,
Quem parat immeritis, eôdem ruit irrita lapsu.
Clauduntur portae, firmantur moenia structis
Aggeribus. Quid enim victis nisi Ga naar margenoot* Tautica restant
Funera, *Vandalicique jugum miserabile regni?
O urbs digna cani! ô priscis non degener ausis!
Quis tibi pro meritis insignes dicere laudes
Possit, & invictâ partos virtute triumphos?
Te decus antiquo generi, te vindice dextrâ
Armatam Pharij fines, Damiataque victa
Horruit, & stupefacta tuis se subdidit armis,
Restat adhuc servatus honos, crux, cymbala bina,
Stellaeque, gladiusque, tui monumenta laboris.
Sed quid prisca cano? longè his majora patrasti.
O si vena tuis sit par & gratia factis!
Tu firmata Deo primi discrimine belli,
Aurairco duce, major eras, tu prima furentem
Caede novâ patriis arce bas finibus hostem.
Mitto alias pugnas, & mille pericula, mitto
Hesperias fraudes, & quae stricto ense dedisti
Vulnera, dum clausis rueres in proelia portis.
Omnibus his invicta, fame nisi victa fuisses.
Ah! quoties longo voluit te solvere Princeps
Obsidio? quoties missis fulcire labantem
Auxiliis? quoties pro te nocitura tulerunt
Arma manus sociae? nec enim sinit illa taceri
Vester amor vicinae urbes, & Delphica virtus
Flore potens juvenum. Sed frustrà haec omnia, frustrà!
Proh dolor! in fatis portas patefecit Ibero,
Quos caedum cumulos, quae strata cadavera toto
Vidisti motibunda foro? quanta agmina dirae
Fixa cruci? vidi coràm, vidi ipse revinctos
Ire viros velut ad cultum Moeotidos arae.
|
|