Beschryvinge ende lof der stad Haerlem in Holland
(1628)–Samuel Ampzing– Auteursrechtvrij
[pagina 127]
| |
Ad Harlemvm Patriam svam Petrvs Scriverivs
| |
[pagina 128]
| |
Herbarum citharaeque potens, quem saepius aegris
Non piguit certam ferre medentis opem.
Qui si quando aliquis faceet Deus otia Vati,
Mergere se Clariis non dubitavit aquis.
Et petere ex ipsâ Musarum sede coronam
Posset Apollineas quae decuisse comas.
Sed fuit hic nostri vir praestantissimus fuit.
Non etiam Gaudae felicibus editus astris
Ga naar margenoot*Schonaeus Patriae luxque decusque meae!
Et vivat valeatque diu, ter Nestora dignus
Vivere & AEmonii secla recocta viri.
Hic prope ter denis recreavit messibus urbem,
Exposuitque ipso Comica scripta foro.
Durat adhuc crocini suavissimus imber odoris,
Pulpitaque ex isto lubrica rore madent.
Huic quoque victuris committere Ga naar margenoot† Dramata chartis,
Inque alias oras spargere cura fuit.
Vnde aliquod nomen, nostrique Terentius aevi
Ilicet à pucris coepit ubique legi.
Hocne illi satis esse rear, quum carmina nulla
Amplius extrudat? vel nimis esse senem
Suspicer, ut cujus jam vena exaruit omnis,
Et cui non illud quod solet uber adest?
Di melius! certè senio non desinit esse
Qui juvenis primo flore Poeta fuit.
Hoc age Corneli, (lepidae risere Camoenae,)
Ad veteres lusus priscaque sacra redi:
Crede mihi, senibus tibi quae dictantur in annis
Pierio semper sunt placitura gregi.
Sed placitura magis, quam quae jam viderat olim
Scripta verecundis undique plena jocis.
Sic melior cantus quem propter amoena Caystri
Flumina diducit jam moriturus olor.
Ne tamen Aonio mea defraudetur honore
Patria, qui carmen concinat ecquis erit?
Scilicet, involvi tenebris Harlemica facta
Ga naar margenoot*Schrevelt sacrum non patietur epos.
Ille ubi vim virtus vicit, serrataque dicet
Rostra cathenatum perdomuisse vadum.
Ille suae Patriae veteres reparabit honores,
Ille novos etiam mittet in ora virûm.
Ad partes veniet vicinâ natus in Vrbe
Ga naar margenoot‡Victor, Homeriacâ sed comitánte tubâ.
| |
[pagina 129]
| |
Sic visum Superis, hâc nemo fortius illo
Personat, aut Grajo doctius ore canit.
Ecce quod affirmo, quum paucis constitit ante,
Perspectum cunctis jam satis esse potest.
Dum canit Harlemum, quaeque Vrbs animosa sub Albae
Imperio nuper fanda nefarida tulit.
Dum tot pro Patriâ defunctis ritè parentat
Civibus, & Martis tollit in astra genus.
Queis captis volvenda boni nihil attulit Ga naar margenoot* Eos,
Dum pars ense cadit, pars sepelitur aquis.
Macte Heros Ripperda, tibi nunc militat iste
Victor, ab hoc qui sis Fama loquetur anus.
Atque aliquis sacro commotus Carmine dicet,
Hei mihi, quam saevus Dux Fredericus erat!
Alter ab Hispano melius nihil esse Tyranno
Sperandum dicet, sic fuit, est, & erit.
Ni Deus esse suum volet, atque hos miriget aestus,
Nunquam erit ut cesset sanguinolentus Iber.
Orandum est igitur, sacer & venerande Senatus.
Mutet ut hanc illis mentem animumque Deus.
Quod licet, intereà fugientes sistite Musas,
Et mancat studiis inviolatus bonos.
Sitque viris doctis pretium non vile laborum,
Ne quis fors coeptum deserat auctor opus.
Hinc vobis speranda dies, mihi credite, Patres,
Quas datis, has solas semper habetis, opes.
SCRIBENDO ET LEGENDO. |
|