Idem. op. 84.
Dic … nihil aliud esse ebrietatem, quam voluntariam insaniam. &c. Omne vitium ebrietas & incendit, & detegit. &c.
Cogita quas clades ediderit publica ebrietas. &c.
Alexandrum …. intemperantia bibendi, & ille Herculeanus, ac fatalis scyphus condidit. Quae gloria est capere multum? Cum penes te palma fuerit & propinationes tuas strati sommo ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica, & nemo tam vini capax fuerit; vinceris a dolio. &c.
Proba istas, quae voluptates vocantur, ubi transcenderint modum, poenas esse.