| |
Pars altera carminis ad auctumnum.
Ast auctumne simul tecum vehis aspera multa,
Tristis, et adspectu tristia multa geris.
Haud vaga jam volucris cantat, velut ante, per agros,
Non nitet in viridi gramen et herba solo,
Amplius exsultant haud laeta per arva juvenci,
Lugubris late jam silet omnis ager.
Heu! ubi magnificae jam pristina gratia silvae?
Stant pinus foliis roboraque orba suis.
Huc illuc agitat frondem levis aura supremam,
Quae lassis requies, suavis et umbra fuit.
Mulcebant flores Zephyri modo dulce nitentes,
Nunc Boreas nudam flamine verrit humum;
Lilia per campos nuper violaeque nitebant,
Lilia sunt nullo nunc violaeque loco.
Virginibus fulsit dos, purpura blanda rosarum,
Millibus ex istis nunc rosa nulla super.
Imminet afflictis coelum quoque durius agris;
Horrendum adspectu est, nil mihi triste magis.
| |
| |
Assidue coelo livet densissima nubes,
Vix facit haec tardum cernere posse diem.
Rarius et Phoebus lugubri ex aethere promit
Tam laetum quondam, nunc modo triste caput,
At noctem horresco, mihi nox horroris abundat;
Immensa est: Lunae lux quoque blanda latet.
Vis ingens Euri ruit huc et proruit illuc,
Inque domos, turres, tectaque in alta furit.
Arboribus saevit densis et quercubus iste,
Nudaque cum truncis brachia sternit humi.
Funduntur coelo vaga nix et aquosus Orion,
Vis tectis late grandinis atra salit.
Inscia riparum dominantur flumina longe,
Per campos, miserum! jam vada cuncta ruunt.
Quam tumet, heu, pontus! miser is, qui navita solvit!
Vix tanget portum fessa carina suum.
Escendunt imi fluctus et mortis imago,
Et pandunt portas Tartara nigra suas.
Nil super auxilii est, qui tantis fluctibus errant:
Succurras nautis, te precor, alme Deus!
O auctumne! dies aliquos immitte serenos,
O tua sit nobis aura benigna magis!
At licet haec anni tristis male saeviat hora,
Excipiatque vices aspera bruma magis,
Ver breve post spatium faciem mox prodet amicam,
Lataque delicias fundet in arva novas.
Ver avibus cantum reddet, prata alma juvencis,
Et campis segetes, arboribusque comas.
Tum crocus et violae tuque, o hyacinthe, resurges,
Quos leni Zephyro terra soluta feret.
At nos si capient mersos semel horrida busta,
Seu vitae auctumnus, seu rapit acris hyems,
Tum densis Erebi ter circumvolvimur umbris,
Nec licet huc ullo post remeare modo.
Funduntur frustra lacrymae; non filia matri,
E bustis fratri est non reditura soror.
Tartara nigra piae nullae flexére puellae,
Deslentes sponsi fata suprema sui. -
Non ulli reduces Superas gradiuntur ad auras,
Nam tenet aeternus corpora lassa sopor.
Nos breve post spatium cohibebunt dira sepulcra,
Quaeque aluit quondam, mox humus alma teget.
| |
| |
Quo si decidimus, quid nos juvat aurea gaza,
Quid locus et nomen, quid domus ampla juvat?
Tempore et elapso nostri non quis memor usquam,
Nec qui nos novit forsitan ullus adest.
Marcebunt tituli, decus et marcebit honorum,
Nox ea cum duris ossibus atra teget:
Quid fundos dominus latos, quid jactat et agros?
Mox condet dominum parvula terra suum.
Hunc commune solum involvit miserumque colonum;
Exiguum terrae corpus utrumque rogat.
Heu! meus horrescit calamus tam tristia fundens,
Si linquant nobis fata suprema nihil:
Ast linquent aliquid, certe haec solatia sunto:
Cunctaque si pereant splendida facta manent.
Hinc quicquid superest meritis implebimus aevi;
At propere, propere nam levis hora ruit. -
O ter felicem, bene cui fecisse voluptas,
Viventi adjutrix et comes alma fuit.
Haec oculos claudit morienti; perque tenebras
Bustorum radios fundit amica suos.
Me quoque, si spectem, mox tanget cana senectus,
Nam dudum ivérunt jam mihi lustra decem.
Forsan adhuc senior plures hic demorer annos,
Tempore vel rapiant me mea fata brevi.
O vita liceat mihi tum cessisse beatum,
Mens recti maneat conscia blanda comes!
Hoc precor eveniat: bene qui cupiére sodales
Circumstent fidi, me moriente, thorum.
Tunc os, quod fido toties sermone vigebat,
Emittet lingua deficiente nihil.
Dextera tum, dextrae toties commissa sodalis,
Vix porrecta meis, morte jacebit iners.
Lumina, quae toties risu, licet aegra, nitebant,
Semper clausa manent nocte premente gravi.
Nil ergo reliqui superet post funera nostra,
Nomen in obscuro si jacet usque meum.
Carmina si constet mea non superare sepulcrum,
Et mecum pereat si mea Musa simul!
At Lutgerti aliquem sincero corde sodalem
Haud pigeat certe tum meminisse sui.
Dicat et: inferior fuerit licet ille poëta,
Nobis, dum vixit, fidus amicus erat.
|
|