Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 128]
| |
[pagina 129]
| |
AH! quae lympha auidos animi restinxerit aestus?
Quae noua congenitam vicerit esca famem?
Nil animo satis est; animo non sufficit vni,
Quidquid alit diti Mundus vterq́ue sinu.
Sic licet innumeros Nereûs Pater ebibat amnes,
Non tamen epotis exsaturatur aquis;
Sic nunquam congesta rogus fomenta recusat,
Quoq́ue data est maior copia, plura cupit.
Dum fugit è Pharijs gens Coeli cura catastis
Errabunda vago tesqua per alta pede;
Sola fames vbi, sola sitis regnabat, egeflas
Sollicitos poterat figere sola lares:
Munera, nescio quae, diuinis illita succis
AEthra dat, Angelicâ munera pista manu.
Nulla cibis inhians defraudant vota palatum,
Inq́ue dape hac omnis daps, sapor omnis inest:
Non tamen hinc oculis saties, non auribus, vnus,
Hinc sibi quae carpat, gaudia gustus habet.
| |
[pagina 130]
| |
Et quamquam satiet sua sensum quemq́ue Voluptas,
Mens vocat absentes insatiata dapes:
Sic vbi squallentis deserta per arida terrae
Tendimus in patrios deuia turba lares;
Nil cupidis satis est. Nostris extorris ab oris
Coelestes satiat Copia proma domos.
Cinnama, thura, rosas, opobalsama naribus optas?
Elysium dio fragrat odore nemus.
Auris ab Aönij pendet dulcedine plectri?
Auribus hîc dio pectine mella fluunt.
Ambitiosa gula est? Deus hîc conuiua, cibusq́ue,
Instruit aeternas coelica mensa dapes.
Si color, & pictâ lux Iride lumina pascunt;
Lux Deus est melior luce, colore color.
Si formosa placet vegetis Charis addita membris;
Hîc Deus est membris gratia, forma, vigor.
Hîc auri, Famaeq́ue fames angusta queratur
Pectora; sit licet haec Caesaris, illa Midae.
His sua mergat aquis Epicuri vota cupido,
Hoc Sophiae flammas ponat in amne sitis:
Scilicet vnus opes, Sapientia, Fama, Voluptas,
Omnibus hîc Deus est omnia, inane nihil.
| |
[pagina 131]
| |
Ipse adeò veniat Nihilo si iunctus inani,
Expleat hîc Mundum Mundus, inane Nihil.
| |
XXX.
Le Monde est vuide & vain sans substance & moëlle,
Son bien est rien, sa fleur vapeur, ses perles gresle:
Foullez le donc au pied, caressez la Cité,
Où Dieu est tout en tout par son immensité.
| |
XXX.
Al wat het lijf verciert /
Al wat de ziel versiert /
Al wat van vreughden leeft /
Al wat de Werelt heeft /
Godt is 't hier al in al;
Laet vry dan 't aertsche dal.
|
|