Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 124]
| |
[pagina 125]
| |
NVlla viret Famae me Iudice, Laurea luco,
Nulla tuis rutilant, Herme, metalla vadis,
Nullus Acidaliâ lepor enutritur in aulâ,
Copiaq́ue in cornu, Copia, nulla tuo est.
Ne mirare; boni fons mendax aret, egetq́ue
Fundere inexhaustas creditus Orbis opes.
Soluit ad haec risu sua Cyprius ora Cachinno,
Et quasi maternum pulsat, amatq́ue Penu,
Aut distenta salit velut agnus ad vbera, pleno
Aut stabulo Elaei pullus adhinnit equi.
Credulares Amor est; eluditur, & quia magno,
Magna sonat Mundus murmure, magna putat.
Magna sonat magno, sed inania munera, fastu.
Scilicet agnatum prodit inane sonus.
Nola cauum loquitur natiuis tinnula linguis;
Vocali speres massica nulla cado.
Et tamen vt fucis Dictaea sequentibus aera,
Murmure sic Mundi fit tibi fucus, Amor.
| |
[pagina 126]
| |
Pabula sperasti: quis inani pabula ab vmbrâ
Speret, & arenti fonte leuare sitim?
Fallere: Pellaeos fortuna secuta triumphos
Seq́ue, suaeq́ue dedit subdita Regna rotae:
Nec tamen explerunt Pellaeas aequora fauces,
Terraq́ue sat tantae non fuit vna fami,
Sic decus Isacidûm Salomon, sic Persidos aulae
Ludibrium, fraudem fassus es Orbis, Aman.
Pleno in vtrumque sinu se effuderat Orbis; at ille
Sceptra, & opes vanas credidit, ille nihil.
Vt somno delusa fames dape gaudet inani,
Vt ficto cumulat Phantasos aere sinus:
Sic dominum quamuis tibi Sors transcripserit axem,
Plutus opes, fasces Gloria, Fama tubam;
Mox vbi lux caecas animi dimouerit vmbras,
Inuenies, magnum praeter inane, Nihil.
| |
[pagina 127]
| |
XXIX.
Qu'est cecy Cupidon? aussitost que tu sonne,
Le Monde retintant d'vn petit ton fredonne:
Oyez cecy Mōdain: c'est que le Monde est vuide;
Car iamais ne tintoit chose du tout solide.
| |
XXIX.
Hoe 's werelts ydel klap
V meer / en meer belooft;
Siet dat ghy desen snap
Soo veel te min ghelooft.
Hoe meerder van gheluyt /
Hoe min dat 't besluyt.
|
|