Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 112]
| |
[pagina 113]
| |
ERgo iterum ad ludos? positis age seria nugis,
Si tibi sit Palmae tanta, Cupido, sitis.
Fallimur; & sua sunt puerili seria ludo;
Seria, cùm ludit, proelia bellat Amor.
Et sua victori sunt proemia, poenaq́ue victo,
Illi Laurus, huic flamma, perenne lucrum.
Vincitur anticâ, (res est vel cognita lippis,
Et genus hoc ludi plurima turba colit)
Perdit, posticâ volucrem qui traijcit Orbem;
Si vero graderis tramite, Palma tua est.
Perdere vult nemo, nemo non vincere; ludit
Turba, sed Idalij deuiat arte Ducis.
Hoc duce Croesus ait; Pluti me dona beabunt:
Scilicet haec ludi Palma: Beautus eris.
Hinc res occulto vel aperto foenore crescit,
Hinc Furina vncis artibus auget opes.
Quem parasitus Amor blaesae poppismate linguae
Fascinat, in solo est, inquit, amore quies.
| |
[pagina 114]
| |
Turpia mox totâ venatur gaudia Cypro,
Et Thalamos vetitâ quaerit, aditq́ue viâ:
Sponsus Penelopes, Remex vitiosus Vlyssei
Alcinci Porcus de grege, leno Paris.
Est sibi qui sacros auro mercetur honores,
Est cûi sceptra dolo nata Tyrannis alat:
Prôpudor! innocuo vilet sine sanguine Palma,
Et iocus est rupto foedere laesa fides.
Sed nullum malè parta beant, vel sceptra, vel aurum,
Aut honor, aut diti tota volupta penu.
Scilicet aeternis praefert qui terrea gazis,
Has perdit, fluxas dum male cogit opes;
Luditur, & vanam lucri dum plaudit ad vmbram,
Serò lucrum Stygijs se videt esse rogis.
Sic auidos Palmae fallit praeposterus error;
Quisquis es, ad Palmam qua via, flecte gradum.
Vna via est Virtus, Virtus te sola beabit,
Sola tuas Lauri cinget honore comas.
Virtus delicias, Virtus parit vna triumphos,
Virtus sidereas vna ministrat opes.
Hâc duce si ludis, vincis, nisi luseris, erras:
Vincitur hâc, illâc perditur: O quid agis!
| |
[pagina 115]
| |
XXVI.
D'vn tres-estroict lien Daphne s'est mariée
Auecq le Dieu Vulcain, le mespris, & la gloire:
Hola doncq! gardez vous de faire par là l'entrée
Ou tu seras frustré du prix de là victoire.
| |
XXVI.
Cupido ghy verliest /
Ghy speelt van achter in;
Siet dat ghy beter kiest /
Hier en is gheen ghewin.
Volght Deught / laet onrecht staen /
Soo speelt ghy recht voor in.
Dit is de rechte baen /
Dit is den besten sin:
Wacht u van 't eeuwigh vyer /
Kiest liever den Lauw'rier.
|
|