Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 108]
| |
[pagina 109]
| |
IMbre Cupido genas, gremiumq́ue Parentis inundat:
Quàm rectè in Veneris flet puer iste sinu!
In risum lacrymas sed visa crepundia vertunt,
Tinnulus & strepero qui venit aere sonus:
Vanum vana iuuant, puerum puerilia; dignum
Anticyrisq́ue tribus, ludibrijsq́ue caput!
Bis puer, & fungis fungus magis omnibus, Orbis
Cymbala prae cantu coelite si quis amas.
An bene prae Phoebi laudatur fistula plectro?
Garrula num lessum vincit oloris anas?
Auritâ de gente Midae reor esse nepotem,
Cûi stat in Arcadicâ tam grauis aure stupor.
Quàm tamen, heu, raros abstergit coelica fletus
Musica! sed vano tinnit vbi Orbe Venus,
Mille licet flendi caussae sint, mille dolorum,
Exulat è vultu lacryma, corde dolor.
Terra procul patrijs te diuidit auia regnis,
Quae toties noxis perdita regna tuis,
| |
[pagina 110]
| |
Iam tibi mors taxos, iam Styx tibi destinat ignes,
Et citat offensi Numinis vrna reum;
Attamen vt rauco mulsit te murmure Mundus,
Níl scelus, exilium, mors, rogus, vrna monent.
Sed fugitiua nouo reuocas mox gaudia plectro;
Luctibus vt lessum scilicet illa canant.
Quam metuo victor tumulet ne gaudia luctus!
Alternus pueris statq́ue, caditq́ue dolor.
Non ita, quos Virtus facit, & Sapientia canos,
Aut quos plena viro mens super astra vehit.
Testis eris multis, Francisce, è millibus vnus,
Millibus è multis sed satis vnus eris.
Iam prope depositos grassans funesta per artus
Febris Apollineae vicerat artis opem,
Ipsaq́ue iam curis mens tristibus elanguebat
Venturi nimio saucia facta metu;
Ah nimio! neque enim vllius sibi conscia culpae,
Vna Parens veri quae solet esse metus:
Et tamen vsque graui timor arietat impete pectus,
Nec recreent Mundi plectra, nec ipsa Venus:
Ast vbi descendit superâ citharoedus ab aula
Diuinoq́ue sacrum pectine pulsat ebur;
| |
[pagina 111]
| |
Diffugiunt morbi, sedet altum mente serenum:
Mascula nempe iuuant gaudia sola viros.
Omnibus haec mentes si musica recreet aegras;
Perdet, quêis pueros mulceat, aera Venus.
| |
XXV.
Le Monde enclochetté r'appaise Cupidon,
Vn follastre cymbal vn follastre garçon;
Mais les hommes de bien sentent l'ame rauie
Par les diuins fredons de celeste harmonie.
| |
XXV.
Siet dit kleyn wicht eens aen /
Sijn ooghskens staen vol water:
Neen / neen; het is ghedaen /
De werelt is den klater /
Daer Venus hem med' stilt.
Dit 's kinder-spel: maer wilt
Ghy man'lijck zijn van hert;
Versoet all' uwe smert
Met hemelsche ghenucht /
Niet met een aertsch gherucht.
|
|