Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 64]
| |
[pagina 65]
| |
CErnis vt ora retro velut indignantia vertat
Coelicus ille Argus, Lynceus ille puer?
Erroríne suo succensuit, inquis? aberras.
Errorem simulat saepe, nec errat Amor.
Mundi aperit fraudes veri arbiter aequus, & index:
Illius indicio, iudicioq́ue sape.
Indignatur Amor? Mundo indignare vicissim;
Lumina vertit Amor? tu quoque verte tua:
Ni facis, illudet; ceu lumina tot labyrinthis
Ludit inaequalis fraus polygona vitri.
Mille putas, cum sit vix aureus vnus, & alter:
Ars munerum fingit, fingitur arte color;
Quotq́ue putas nummos, tot nūmûm conspicis vmbras:
Sic fallunt, quae te iudice, Munde, micant:
Ars tua, mentiri est. Crassi si diuitis arcam
Lucrinae rutilo farciat aere fauor;
Esse putat Croesus, nunc odit nomina Crassi:
Binos muta apices, Croesus, hic Irus erit:
| |
[pagina 66]
| |
Iamq́ue vel omne tenet, vel spe iam possidet aurum
Quod sol eous, quod coquit occiduus.
Nummi animos augent, Mundi fallacia nummos
Crescit opum esuries, mens statione ruit.
Si qua peregrino veniat de littore puppis;
Illa mea est puppis, clamitat, illa meaest.
Si qua seges foelix vicino pullulet aruo;
Quàm mihi, ait, laetis stat seges ista comis!
Anglia huic soli sua tingit vellera; soli
Spumant Rhenanis condit a musta cadis;
Gignit huic è rore nouo Piscaria gemmas:
Terra aperit niueos huîc Peruana sinus.
Semina raporum vidit flauescere campo?
Ecce meis aurum nascitur, inquit, agris.
Et sibi mancupio coeliprope vindicat ignes,
Quas putat ex auro nobiliore Rosas.
Non ita turba furit nocturno saucia Baccho,
Quando natat multo mens sine mente mero.
Ara vbi stat calicum geminatis clara lucernis,
Rara vbi cum niteant lumina, multa vident.
Ebrietas furor est, furor est spes improba nummi,
Ebrietas breuis est, longior ista furor.
| |
[pagina 67]
| |
Somnia, Crasse, tibi mens aegra. vel ebria dictat;
Euigila; nullas esse videbis opes.
| |
XIV.
Ce voirr' poinctu donnant aux astres la brauade
De mil ducats faussez faict artiste parade:
Or quitte ce faux voirr', & vois où tu te plonge,
Pour l'ombrage du biē, pour vn doré mensōge.
| |
XIV.
Dat gout dat enckel was
Verdobbelt door dit glas /
Leert hoe de werelt lieght /
Leert hoe sy u bedrieght.
Sy is soo metter daedt
Gheslepen in het quaedt /
Sy bringht u wel veel an;
Maer daer en komt niet van.
'T en is dogh al gheen gout /
Dat blinckt: schouwts' eer 't u rouwt.
|
|