Typus Mundi
(1627)–Anoniem Typus mundi– Auteursrechtvrij
[pagina 56]
| |
[pagina 57]
| |
QVae plaga lasciui plagas non sentit Amoris?
Quae loca pernici non adit ille pede?
Non tantum vranimâ funestat lampade terras;
Ast etiam medijs ardet, & vrit aquis;
Nec pharetram tantum, pharetrae neq́ue spicula pondus,
Sed gerit hamatis retia plena dolis;
Nam modò piscator, modò nauita caerula verrit,
Quoq́ue canit Siren gurgite, fallit Amor.
Ille quidem blando promittit munera vultu;
Munera sed fraudem perniciosa tegunt:
Si captas, caperis: sic credulus adnatat escae
Piscis, ab hamatâ mors dape certa venit.
Hamat Amor Mundi. Qui Mundi munera captas,
Praedo miser praedae praeda eris ipse tuae.
Ille videt Veneres, exardescitq́ue videndo;
Dum videt, ardentem captat, & hamat Amor.
Iste per amfractus vmbram venatur honorum;
Venatorem vmbrae captat, & hamat Amor.
| |
[pagina 58]
| |
Quaerit auarus opes, & fuluae ponder a curae;
Quaestoremq́ue auri captat, & hamat Amor.
Quemq́ue sui sensus, sua inescat quemq́ue voluptas;
Se sinit hic oculis, auribus ille capi;
Hi pereunt tactu; sunt illis hamus odores;
Hos Cerere, hos Baccho captat, & hamat Amor.
Omnibus vsque locis tibi retia ponit, & hamos;
Quo minimè metuis gurgite, captus eris.
Saepe tibi streperis fert cominùs oscula labris;
Oscula dum fingit, non amat, hamat Amor.
Conquereris? queritur: moeres? moerere videtur;
Moerore, & questu non amat, hamat Amor.
Illacrymas? sociae poeto nant lumine guttae:
Non amat his lacrymis iste, sed hamat Amor.
At tibi lasciuis si blandum arridet ocellis:
Non amat his hirquis iste, sed hamat Amor.
Cypro missa graues si mollit epistola curas:
Mollia scribendo non amat, hamat Amor.
Ipse adeò (& quis iurato non fidat Amori?)
Si tibi iuret, amo, non amat, hamat Amor.
| |
[pagina 59]
| |
XII.
Veux tu sçauoir pourquoy Cupidō porte-fleche
A chāgé l'arc en rets, sō vieux mestier en pesche?
Pour te conduire à mort: fuyez à toute force;
La mort s'eft deguisé du masque de l'amorce.
| |
XII.
Ghy meynt dat u dit kindt
Wt een goedt hert bemindt /
Om dat het 's werelts aes
V schincken wilt: eylaes!
'T is al kout voor den vaeck;
Het aes bedeckt den haeck.
|
|