Het prieel der gheestelicker melodiie(1617)–Anoniem Het prieel der gheestelicker melodiie– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 272] [p. 272] Hymni Sacri Ex S. Bernardo de dulcissimo Iesv. IESV dulcis memoria, Dans vera cordis gaudia; Sed super mel & omnia Eius dulcis praesentia. Nec lingua valet dicere, Nec littera exprimere, Expertus potest credere Quid sit Iesum diligere. Nil canitur suauius, Auditur nil iucundius, Nil cogitatur dulcius, Quam Iesvs Dei filius. Iesv spes poenitentibus. Quàm pius es petentibus, Quàm bonus te quaerentibus! Sed quid inuenientibus? Iesv decus Angelicum In aure dulce canticum, In ore mel mirificum, In corde nectat caelicum. Tu mentis delectatio, Amoris consummatio, Tu mea gloriatio, Iesv mundi saluatio. [pagina 273] [p. 273] Iam quod quaesiui video, Quod concupiui teneo; Amore Iesv langueo, Et corde totus ardeo. Qui te gustant, esuriunt; Qui bibunt, adhuc sitiunt: Desiderare nesciunt, Nisi Iesum quem diligunt. Quocunque loco fuero, Semper Iesum desidero; Quàm laetus cum inuenero, Quàm foelix cùm tenuero. Coeli ciues ocurrite, Portas vestras attolite: Triumphatori dicite, Iesu salue rex inclyte. Vorige Volgende