Het prieel der gheestelicker melodiie
(1617)–Anoniem Het prieel der gheestelicker melodiie– Auteursrechtvrij
[pagina 58]
| |
[pagina 59]
| |
Pulchrum numen, pulchrum lumen, noctis in solatium:
Pulchrum flamen, pulchrum stramen, & pulchrum palatium:
Antrum pulchrum, pulchrum fulcrum, & pulchrum tugurium
Pulchrae cunae, vt lux lunae, sed puellus pulchrior.
Pulchrae, &c.
Salue virgo, salue virga, quae de Iesse floruit:
Salue nate, nobis date, quem Maria genuit:
Felix tellus, quae per vellus, rore caeli maduit:
Felix homo, qui pro pomo, vitae panem accipit.
Felix, &c.
Iesv veni, flatu leni, cor nostrum refrigera:
Carnis aestus; orci quaestus, cessent mundi praelia:
Cor deuotum, te vult totum, nam tu solus omnia:
Ergo veni, simus pleni, fontis tui copia.
Ergo, &c.
Pie Iesv, qui pro esu, mali per te vetiti,
Nudus nasci, lacte pasci, voluisti perpeti:
Da salutem, per virtutem, qua polles diuinitus,
Vt hic donum, illic bonum, acquiramus caelitus.
Vt hic, &c.
Tuus fletus, Iesu, laetus, moestum mundum recreans.
Eiulatus tuus, gratus, patri nos concilians:
Sed da vere, tecum flere, causam mali, crimina;
Vt post mortem, caeli sortem, nobis des in saecula.
Vt post, &c.
|
|