Nederduitse en Latynse keurdigten(1710)–Anoniem Nederduitse en Latynse keurdigten– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 538] [p. 538] Ad gallum trepidantem. Epigramma. Galle, peragratis, non victis, urbibus auctus, Quae sola poterant proditione capi, Ingentes animos sumis, totumque per orbem Effera terribili classica voce canis. Non Ubios bello, non implicuisse Cheruscos, Non tria quae fugiens aequora Brito tenet; Est satis Augustum tandem quoque cogis ad arma; Sed Tibi, seu Sociis arma cruenta Tuis. Sic visus nimium temerarius, addis, Iberos, Undique qui strictis ensibus ora petent. Esse quid hoc dicam? mortis nisi taedia longae Exosus properas, Galle, perire cito. Aliud. Devicti Batavi Gallum fecere superbum. Perculsi quae sit, die mihi, causa; Bona. Aliud. Arma nuper Batavos vicerunt Aurea: Nunc Te Aurea non vincunt, Galle, sed Auriaca. Aliud. Victoria fuperbus ac tumens Gallus Fugiens fatetur, deserensque Trajectum, Victoriam non, sed fuisse Trajectum. Jacobus Tollius. M.D. Vorige Volgende