Vota gratulatoria a popularibus dicata, publicae inaugurationi pietate ac doctrina clari D. Ulrici Huber(1657)–Anoniem Vota gratulatoria a popularibus dicata, publicae inaugurationi [...] Ulrici Huber– AuteursrechtvrijJ.U.D. ad publicam eloquentiae professionem evocati, magnaque cum pompa in eadem confirmati pridie kal. decembr. 1657 Vorige Volgende [Folio A3v] [fol. A3v] Aliud eidem. O Phoebêe Lepos, & lux clarissima gentis Frisiadumóm, patriae laus columenque tuae. Friso, qui nostri decus es splendorque Lycei, Accipe, quid paucis haec mea dicta velint. Dicit Orestaeam tibi Musicus ordo salutem, Munus amicitiae, quod tibi debet, agit. Parturit Oceanus Phocas & grandia cete, Aligeras aether pascere gaudet aves. Praebet avellanas Corylus, dant robora glandes, Cervus amat fluvios, & juga montis aper. Diversos diversa juvant, tu castra secutus Musarum doctâ sedulitate paras, Quod tibi nunc curam & profitendi munia prsaelig;bet, Quò clarus fias, & tibi surgat honos: Tu Sulmonenses Peligna per arva colonos Visis, ubi genitus Naso poëta fuit. Nec peregrinus ades Patavinis sedibus hospes, Irrigat & cerebrum Tullius ipse tuum. Adde quod & placidos lunari tempore somnos Carpas, atque diusacra Falerna bibas. O juvenem nimium felici sidere natum! Cui tantùm noster Frisius ordo favet. Dummodò curetur tibi jam provincia, Spartamque Exornes, amplum nomen honore geres. Barlaeos Batavi jactent, tu Frisius Huber Noster es, & sic exactus erit Frisius. B. Tithama. Vorige Volgende