De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 114]
| |
165.
Qvem regium vexat malum,
Et bilis occupauit externam cutim,
Citrinus vt totus siet.
Oculos color suffundit idem, & impedit,
Ut quicquid aspicias, tibi
Videatur omne auri colorem habere, nec
Proprijs referre rem notis,
Vt fallier queas, amicus ni monet.
Idem accidit vitris, color
Cùm tinxit, haec simile nam habent in omnibus
Quae cernis & cognoueris.
Nec secus iniquum qui gerunt animum, malè
De alijs, sinistrè & iudicant.
Quod sunt malorum conscij, primi & duces.
Sic arguunt sese mali.
Ouem lupus rapiens remulcet caudulam.
|
|