De Gulden Passer. Jaargang 60
(1982)– [tijdschrift] Gulden Passer, De– Auteursrechtelijk beschermd161.
Sergivs implicitas vicio, & seruire coactas
Aedes vendiderat, quas cùm Gratidius vltro
Reddere venales statuisset, subticet eidem
Seruitium, prior id quod norat herus pretiumq́ue
Testaretur onus, sed fraudibus euocat emptor
Auratam, & coram tractari iudice litem
Exposcit, vicium siluit quod venditor illi.
| |
[pagina 112]
| |
Ga naar margenoot+ Sed quid opus fuerat domino, authoriq́ue subinde
Significare malum expressè, qui conscius esset?
Prôin Sophiam, rectorum & fundamenta professi
Mentem, animumq́; vident, agier bene & inter amicos
Praecipiunt, ius sed linquam factumq́ue recensent.
Nititur externis potius, nec paruula lucrum
Fraus dirimit, certis lites claudantur vt annis.
Est sapiens igitur qui res intelligit altas,
Et sibi quae constant semper non obuia quaeque:
Consilium prudens variat sic rebus agendis,
Et tractat sese multò res inferiores.
|